About Report a problem

Menu

bracarola

BRACAROLA
,
Braçarolia
,
Braçalora
, ab Ital. Bracciaiuola, clypei genus, Gall. Bouclier. Stat. Bonon. ann. 1250-67. tom. 1. pag. 273 : Statuimus et ordinamus quod omnes habentes guerram cum aliquibus... possint suo arbitrio portare per civitatem et burgos civitatis arma ad defensionem sui, scilicet panceriam, gamberias, collarium, cerveleriam, rotellam sive Braçarolam. Et alibi tom. iii. pag. 608 : Arma vero defensibilia intelligimus esse panceriam, sive coritum cum manicis vel sine manicis, gamberias, maleatam, cerveleriam sive bacillitum, Braçaloram (l. braçarolam) sive rotellam, sive tavolatium, collarium et guantos de ferro, etc. D. Carpentier explanat vocem Brazarolia, ut Brazalis, brachii armatura ; ast in locis a nobis allatis eadem dicitur significatione, qua rotella, clypei genus figuram habens rotundam, et ut tavolatium, scutum ligneum ex tabula ; cui notioni convenit etiam locus ipse, quem refert prædictus Scriptor : Targiæ, Scuta, Brazaroliæ, in quo Brazaroliæ memorantur una cum duobus aliis clypeorum speciebus. Fr.

Saved

Recent