bredewite
Bredewite, si Kennetto credimus, Multa seu emendatio fraudis in venditione panis factæ. Privilegium anni 1156. in Antiquit. Ambrosden. pag. 114 :
Concedo eis etiam quod ubicumque ierint cum mercationibus, emptionibus vel venditionibus suis.... quieti sint de thelonio, pontagio, passagio.... de auxilio Vicecomitum et servientium, de geldis et danegeldis, de hidagio et Blodewite et Bredewite et de murdredis et de variis ad murdredum pertinentibus, et de operationibus castellorum.Hunc locum si attentus legeris forte addubitabis, an vera sit Kennetti interpretatio ; quid enim
multa pro assisa paniscum
Blodewite, Multa effusi sanguinis et
Murdredum, Homicidium seu Multa homicidii ? Unde facile crediderim
Bredehic, non a Breod, Panis, sed a Bred, seu Bræde, Fraus derivari, et
Bredewite, esse multam pro quacumque fraude illatam. Conjecturam propono linguæ Saxonicæ peritis.