About

Menu

brenta

BRENTA
, Vasis vinarii species. Statut. Veron. lib. 4. cap. 113. 117.
Chron. Modoet. apud Murator. tom. 12. Script. Ital. col. 1138 : Valuit Brenta una vini libras xxx. et aliquando plus. Chron. Bergom. ad ann. 1398. apud eumdem tom. 16. col. 895 : Quistino de Roxiate Brentas xx. vini moscatelli, etc.
BRENTA
, Sporta, Italis, maxime vino deferendo idonea. Vide Statuta Mediolan. 2. part. cap. 493. ubi ejusmodi Brentæ ad extinguendum ignem, si incendium in urbe accidat, adhibentur. Hinc Brentarius.
BRENTA
, vox Italica, vas ligneum, congii instar oblongi, aliquantisper incurvi, quod brachiis immissum gestabatur post tergum, ac adhibebatur ad vinum e loco in alium exportandum, sive aquam ad incendia compescenda ; erat capax ad unum sextarium, vel ad dimidiam corbem. Stat. Bonon. ann. 1250-67. tom. 1. pag. 189 : Addimus quod potestas... provideat et faciat ita quod sextaria et sadia comunis equalia fiant staro et sadio lapideo sive marmoreo comunis, qui est solitus esse sub voltis palatii veteris comunis ; ita quod Brente et sadium vini sit ejusdem tenimenti quantum est et debet esse starium lapideum ; et staria asaçari faciat, et Brentas, ita quod sadia panis et vini equalia sint. Fr.

Saved

Recent