brentarius
Brentanuncupato, vinum defert, idem qui
Brentator, Provincialibus
Brindaire, qui
Brindo, pro
Brenta, dicunt. Charta Mathild. comit. apud Bacchin. in Append. ad Hist. monast. Podoliron. pag. 104 :
Omnia quæcumque habeo in Pigognaga mobilia et immobilia, et omnes vassallos meos, videlicet fabros, canevarios, Brentarios, etc.Ubi Bacchinus eos significari censet, quibus canum venaticorum pascendorum cura demandata erat. Vide in Bren.