brolium
Nicephorus in eadem cœna me interrogavit, si vos Perivolia, id est, Briolia, vel si in Perivoliis onagros vel cætera animalia haberetis. Cui cum vos Briolia, et in Brioliis animalia, exceptis onagris habere affirmarem, Ducam te, inquit, in nostrum Perivolium, etc.Moscopolus
quod nos vivarium, vel conclusum locum dicere possumus. Vide Salmasium ad Inscript. Herodis Attici. Vocem hauserant Græci a Persis, qui ita
parcossuos appellabant. Zosimus lib. 3. de Persis pag. 724 :
Παραγίνεται δὲ καὶ εἰς περίβολον, ὅν Βασιλέως θῆραν ἐκάλουν. ᾖν δέ τί τειχίον, χωρίον, ἀπειληφὸς ἔνδον πολὺ, δένδρεσι πεφυτευμένον παντοδαποῖς. ἐν τούτὼ θηριῶν παντοὶων ἐναποκλείμένα γένη τροφῆς τέ ουκ ἠποροῦντο, διὰ τὸ και ταυτὴν ἐπεισάγεσθαι, καἰ παρεῖχον τῷ βασιλεῖ τοῦ θηρᾷν, ἥνικα ἄν βουληθείη, ῥαστώνην.Athenienses hodiernos, hortos suos,
Perivolisetiamnum appellare auctor est Guilleterius in Athenis hodiernis pag. 131.
Sed et inter cætera... concessit cervum, quem is inTabularium Brivatense Ch. 270 :suo Brolio venaretur.
Exceptis illis apsis et Brolio indominicato.Vetus Charta in Appendice ad Flodoardum Colvenerii :
Cum silva et dimidio Brolio ad ipsum aspiciente.
Dum in manu regia Episcopatus fuerit, Brolium nec vendere, nec donare, nec aliquo modo diminuere poterimus.Ubi
Broliumsumendum videtur pro excelsa silva, quam
de haute futayeappellamus, non autem tonsili et cædua,
Bois taillis. Ex hac enim cædi potuisset, Rege Episcopatus fructus annuos percipiente, quidquid cædendum illo tempore contigisset.
Brolodixit Dantes in Purgat. cant. 29.
Nolumus ut liber homo ad nostros Brolios
Broilos.
operari cogatur.
Item super una sextariata albaretæ sive Brolii ad rivale Andreæ,... ij. den. Tholos.Stat. Vercel. lib. 5. pag. 121. r°. :
Item quod quicumque intraverit hortum, vineam, plantatum, altinetum, Brolium, clausum, vel canevale alterius, etc.
Broilo. Annales Francor. Bertiniani ann. 864.
In quodam Broilo cervum venans, de caballo cadit.
Habet ibi mansum dominicatum bene constructum... et Broilum muro petrino circumseptum.
Broilum ad Attiniacum palatium, in Capitulari Caroli Magni ann. 808. cap. 10.
Broilum Compendii, in Capitulari 1. Karlomanni Regis.
Cum silva quæ vocatur Broilus.Hist. Cortusiorum lib. 11. cap. 9 :
Eo cœnante in quodam ejus Broilo.Vide Malbrancum lib. 4. de Morinis cap. 10. et Puricellum in Ambrosiana Basilica pag. 367.
Ut lucos nostros, quos vulgus Brogilos vocat.... ad tempus semper emendent et nullatenus exspectent ut necesse sit a novo reædificare.Vetus Charta in Tabulario Heduensi :
Cum omni sua integritate, et adjacentiis universis, excepto Brogilo vallato, et prato ibidem adhærente.Alia Ragenfredi Episcopi Carnotensis :
In Gondrivilla mansos 8. cum Brogilo et pratis.Occurrit præterea in Actis Episcoporum Cenoman. apud Mabillon. tom. 3. Analect. pag. 146. Vide Broil suo loco.
Cum Brugilo quem de fratre meo Leusio Abbate datos quadraginta solidos redemi.
Et populus in maxima quantitate erat armatus in Broleto dictæ civitatis.
Parvo post tempore in Mediolanum ducti pater et filii, una die in Broleto dictæ civitatis sunt decapitati.Stat. Vercel. lib. 1. pag. 1. r°. :
Quod sacramentale sive sacramentalia, et regimen jurare teneatur potestas aut rector in Broleto communis et civitatis Vercellarum, antequam ibidem descendat de equo, super libro statutorum.
Briulum, hoc est, pratum eidem loco ab Occidente contiguum... liberum ei definimus.
Dederunt etiam 4. falces prati in suo Broulo S. Sequani.
un bois de quatre coupes.
Vidit Notarium quemdam, nomine Oldericum, legentem in quodam Broylo secrete quasdam literas sigillatas cum sigillo uno.
Bruillos nostros Cestriæ, videlicet Bruillum, qui vocatur Bruillus Regis, etc.
Sciatis nos dedisse licentiam... quatenus totam terram suam... quæ est sita infra metas forestæ de Roteland, et quantum ibi habent Brullii, possint excolere, et convertere ad terram arabilem.
Muro cinxit lucum seu Bruillum domus Episcopalis.
Broliumaliasque ejusdem originis voces sæpissime accipi pro campo, eoque maxime quod arboribus consitum est, et muris aut sepibus cinctum ; verum ne levissimus remaneat hac de re scrupulus, Scriptores appellandi quorum mens vel maxime aperta est. Ottonis Morenæ Hist. Rer. Laudensium apud Murator. tom. 6. col. 983 :
Apud Terdonam in Brolio Episcopi extra civitatem fere omnes castrametati fuerunt.Landulphi Junioris Hist. Mediolan. apud eumdem tom. 5. pag. 480 :
Grossulanus... synodum suam in Ecclesia S. Mariæ, quæ dicitur Hyemalis, per duos dies tractavit, atque in tertia in prato, quod dicitur Brorium.Ubi Muratorius recte monet legendum
Brolium, additque ex Galvanei Flammæ Chron. Maj. cap. 68. et 73.
Broliumfuisse pomœrium arboribus consitum in tanta densitate, ut nemoris speciem referret atque, in ea parte urbis positum, quæ intermedia est duabus insignibus Mediolani basilicis S. Nazarii et S. Stephani, quibus adhuc superstes nomen mansit
in Brolio. Idem Flamma in Manip. Flor. MS. fol. 28 :
Extra muros civitatis erat Brolium magnum ubi juvenes in armis et pugnis diversis, exercitationis causa conveniebant.Hinc Arverni pratum Anicio vicinum vocant,
le Breuil de M. du Puy.
Antichità Longobardico-Milanesi vol. 2.
diss. 14. Vide supra Broletum. Confer
Braida.
Broliumidem quod Corveia quæ in
Broliodomini, sive nemus sit sive pratum, a vassallis seu tenentibus debetur. Charta de servitio debito a rusticis de Romenaco in Bressia Ecclesiæ Matisconensi ann. circiter 800. ex ejusdem libro incat. fol. 67. verso :
Debent quoque duos Brolîos unum ad S. Romanum, et ad Nicosam alium, secare, fenare, carricare, et intus mittere.Hist. Calmosiacensis Monast. lib. 1. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 1197 :
Est regula, in festo S. Remigii duos nummos debet, etiam suo tempore croatam, Brullium et furcam.Quibus iterum nostra sententia de
Broliofirmatur.
Est reputé Breil de forest, un grand bois marmenteau, ou taillis.Cenomanensis art. 40 :
Breuil de forest, qui est à entendre Buisson, tel que convenablement les grosses bestes s'y puissent retirer.
En un Breuil d'oliviers novellement feillus.
Alibi :Se sont logés lès le ferré chemin, Et pardeça lès le Bruel de sapin.
Theobaldus Rex Navarræ :Sire, en ce Breuil arrier l'avons laissié.
Castellanus Codiciacensis :Qu'il face amours, et serve bel acueil, Et chant souvent, comme oiselet en Brueil.
Que ne chanter par Brueille Oisiax n'au main, n'au soir.
Alibi :En un Breuillet les a fait embuschier.
MS. :Li aguet saut, qui del Bruillet s'en ist.
En un Broillet, là se sont arresté.
Merlinapud Borellum :
Et demanda embuchement en un Broillot.
Brolio,
Breuil, ubi notat hanc vocem interdum etiam sumi pro loco paludoso in Barensi Ducatu.
Brühl, Pratum palustre. Conf. Graffii Thesaur. Ling. Franc. vol. 3. col. 282. voce
Brôgil. Anglos. Broel, Vivarium. Vide Bosworthum h. v. Adde Murator. Antiq. Ital. vol. 2. col. 150. et Raynouard. Glossar. Rom. vol. 1. pag. 264. voce
Brueth.
Brodium, Carnium elixarum jus. Stat. colleg. Fuxens. Tolos. ann. 1457. ex Cod. reg. 4223. fol. 236. r°. :
Non autem interdicimus quod si quis stomacho indispositus fuerit, possit intrare dictam coquinam et petere scintillam Brolii.