About

Menu

buffaria

BUFFARIA
, Ludificatio, ab Ital. Buffare, nugari. Epist. Bened. XIII. apud Marten. tom. 7. Ampl. Collect. col 758 : Ipse vero (Angelus Corrario) ad alia argumenta se convertens primo, deinde quorumdam oratorum suorum relatibus, conatus est suam apertam contumaciam atque Buffariam fucatis coloribus excusare. Vide supra Bufa.
Bufarius
, Est mendax, quasi venenum gestans sub lingua, id est mendacium. Gemma Gemmarum. A Bufo, vide Buffo.

Saved

Recent