buticum
Cum ergo columnæ in Butico erigerentur, etc.Infra, ubi de Ecclesia :
Turris ergo Orientalis cum cancello et Butico sancto Richario dicata est, et turris Occidentalis in honore S. Salvatoris specialiter est dicata.Ubi
Buticumædis sacræ pars videtur : at quæ incertum.
Buticumidem esse ac ciborium, quod columnis quatuor octove constans, super altaria Sanctorumque tumulos erigi mos erat.
Buticumiterum occurrit in Actis SS. Benedict. sæc. 5. pag. 571. ubi de Miraculis S. Richarii :
Vidit fusam lucem totam turrem replesse, quæ se dilatans totum Buticum Basilicæ cœpit implere.