About Report a problem

Menu

cabentia

CABENTIA
, Facultates, bona, ex Gallico Chevance. Charta ann. 1375. data Avenione : Et teneatur dare et assignare tantum in dotem et nomine dotis, quantum fuit datum et assignatum matri ipsius Joannis : et aliis vero filiabus dare liceat Cabentiam juxta sui voluntatem. Vide Chevantia.
Lit. Caroli VI. reg. Franc. ann. 1404. inter Probat. tom. 3. Hist. Nem. pag. 184 : col. 2. : Propter mortalitates, fructuum sterilitates, et alias pestilentias,...... ipsi sunt personis et Cabentiis per plurimum diminuti. Vide infra Cabimentum 2.

Saved

Recent