About

Menu

cabia

CABIA
, Species sellæ gestatoriæ a Cavea, cujus formam quodammodo referebat, sic appellatæ. Nicolaus de Curbio in Vita Innocentii IV. Papæ cap. 15 : Usque Cortomiliam super mulum in quadam Cabia lignea propter debilitatem ipsius nimiam fuit vectus. Cap. 30 : Ipsum Dominum cum tanta exultatione ac tripudio susceperunt, quod nunquam esset dictu facile vel notare ; nam fecerunt sibi quoddam artificium in modum quadratæ Cabiæ miro ordine excogitatum, contextum et connexum a lateribus perticis et lignis aliis politis pariter et ornatis, coopertum quoque superius contra solis æstum de scarleto et serico, quod quidem ferebant nobiles milites civitatis ; et infra quod veniebat ipse summus Pontifex super equum, ne a circumvenientibus et frequentia populorum, ob plenam devotionem irruentium et eidem occurrentium pressuris aliquibus læderetur :
CABIA
, Cavea qua aves concluduntur, Gall. Cage. Ital. Gabbia. Computum ann. 1333. Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 279 : Pro emenda Cabia cum avibus taren. ii. Ibid. pag. 280 : Pro reparatione Cabiæ pappagalli iv. denar.
Cabia
, Locellus in carcere fabricatus ad instar caveæ. Memoriale Potestatum Regiens, ad ann. 1277 : Captus est cum vi. vel vii. de domo sua per partem extrinsecam de Mediolano, et per illos de Como, et in dicta civitate de Como seu in castellis suis detinentur in carceribus... et tres Cabiæ factæ sunt, in quibus prædicti detinentur, scilicet duo in qualibet Cabia.
CABIA
,
Cabbia
, Machinæ bellicæ species, corbis, qualus, in re nautica est mali specula, Ital, Gabbia. Tract. MS. de Re milit. et mach. bell. cap. 23 : De Cabia et lanterna ambulatoria. Ista machina vocatur arbor cum Cabia, et debet habere rotellas, et est similis acta ad defendendum et offendendum castella et alia fortillitia... Lanterna alias Cabbia, in ea homines præliantes stabant. Cap. 29 : Navis cum Cabbia, super quam positæ sunt scalæ. Et cap. 58 : Currus cum Cabiis est valde necessarius ad muros castelli sive civitatis causa bataliandi, et in Cabiis stare debent homines armati ad offendendum castellanos sive cives cum ballistis, saxis, igne, etc. Hinc nostris Cabaret dictus quidam locus, instar caveæ cancellis ligneis septus, quo ad cellam vinariam patet aditus. Lit. remiss. ann. 1394. in Reg. 146. Chartoph. reg. ch. 139 : Icellui sergent entra de fait en un petit Cabaret, que on dit la lanterne, par où l'en va ou celier dudit hostel. Cabaust, eodem, ut videtur, slgnificatu, in aliis Lit. ann. 1411. ex Reg. 165. ch. 150.

Saved

Recent