cacepollus
a Catchpoll, quæ vox occurrit apud Willelmum Thorn. pag. 2153. et 2154. Cambro-Britannis,
Ceispwl, est lictor
Caisvel
Ceis, unde
Ceisio, quærere et
Pwll, fossa, fovea. Est igitur
Ceispwlljuxta vim etymologicam idem quod Quærens fossam : nisi mavis vocem derivatam a
Cace, mittere, et eodem
Poull, tuncque idem esset quod Mittens in fossam. Utrumque etymon convenit pollinctori. An exempla lictori, an pollinctori melius conveniant, et quænam, judicet lector.
to catch:, apprehendere, et
polevel
polle, caput.
cacherolim erat Exigere, percipere, et
polluscontracta videtur ex Bedellus ; German. infer.
Bodel, Bœel, ita ut
Cacepollusproprie sit Tributorum exactor.
Si Cacepollum advocet, quod ei telonium dedit, et ille neget, perneget ad Dei judicium, et in nulla alia lada.Lambertus Ardensis in Hist. Comitum Guin. :
Servientes etiam et Cachepoli cum virgis, et asperis virgis, operatores invicem provocantes, etc.
Invenerunt siquidem præfati arbitratores ab hominibus pro utraque parte juratis, quod in villa Bisyaci nullum debemus habere Chacepol, nisi tantum præpositum....... Amovemus siquidem in perpetuum le Chacepol, firmiter promittentes quod per nos, nec per alios loco nostri, ibidem Chacepols de cætero instituetur.Lit. remiss. ann. 1385. in Reg. 127. Chartoph. reg. ch. 135 :
Comme ledit Guillaume feust lors Chacepol et sur le gouvernement de la juridiction de la chastellenie dudit lieu de Toussey pour et au nom de nostre amé et feal chevalier le sire de Beaujeu.Extract. ex Tabul. baron. Bellijoc. ad ann. 1486 :
Sur ce que le prevost de Lymas a accoutumé d'aller diner à Pomiers le jour de S. Barthelemy, avec lui son Chassipole sergent, au presbytere dudit lieu appartenant à M. l'abbé de l'Islebarbe, à cause dudit presbitere, pour cause de la garde dudit presbitere, lequel diner M. l'abbé, ny autres pour lui, ne fit ledit diner audit jour, jaçoit que ledit prevost y fut avec sa compagnie, le clerc de la cour, son Chassipole sergent, etc.
de Chassipolerie de Dompmartin, in Probat. Hist. Bressensis pag. 52. species sergenteriæ.
Item donamus et concedimus Chacipollariam dicti loci de Balma prædicto Guillelmo et suis prædictis tenendam et exercendam, perpetuo ; quandocunque Guillelmus Chacipollus qui nunc est, decesserit, vel ipsam Chacipollariam resignaverit, aut eam Chacipollariam dimittere ipsum Guillelmum Chacipollum contingerit, casu aliquo seu causa.Vide Commentaria Trevoltiana Dec. 1709. pag. 2184.
Bajuli, Chassipulus, et custodes Ecclesiæ, gayta, Præco principalis, etc.Infra :
Bajuli et Chassipulli terrariorum, qui bajulum et Chassipulum ab antiquo habuerunt, etc.
Vendo..... servitium Cacipulci, et vineam juxta fontem Reginæ.
Cacepolli, ejusdemque emolumentum. Charta Seguini episc. Matiscon. ann. 1259. in eod. Chartul. ch. 257 :
Idem Jacobus pro Chacipoleria de Blanos dicebat se habere..... sex panellos frumenti ;..... et pro Chacispoleria de Vilers se habere..... sex penellos frumenti pro messe.Acta capit. eccl. Lugdun. ex Cam. Comput. Paris. ad ann. 1342. fol. 80. v°. col. 2 :
Commiserunt Stephano de Valeint cadurerio Chacipolleriam de Chassey.Et fol. 81. r°. col. 2 :
Commiserunt Anthonio de S. Ciccario, durante administratione, Chacipolleriam Franchævillæ.