About
Menu

caexia

CAEXIA
, Armorum species, f. Cassis, Gall, Casque, Hispan. Caxco. Appellatio conventus S. Victoris Massil. ad Concilium generale ann. 1424. ex Archivis ejusd. : Considerantes expensas pro custodia Monasterii S. Victoris necessarias, tam in vallatis quam in ædificiis, bombardis, balistis, trabucis, viratoriis, Caexiis, lanceis et bombardis, curassiis et cassidilibus, loricis et aliis armorum generibus.
Idem esse puto quod Cadrilis ; cassidis quippe infra mentio fit ; aliud ergo a casside hic agitur. Vide supra Cadrili.

Saved

Recent