About
Menu

calatores

CALATORES
, Festo, Servi, ἀπὸ τοῦ καλεῖν, quod est vocare, quia semper vocari possent ob necessitatem servitutis. Gloss. Lat. Græc : Calatores, δοῦλοι δημόσιοι, περίπολοι. Calator, κλήτωρ. Calatores, ἐκβιβασταὶ ἱερέων. Gloss. Isidori : Calator, Minister sacrorum. Vide Forcellin. Sed aliud sonat apud Leonem Ost. lib. 3. Chr. Casin. cap. 58 : Gualterius... reddidit B. Benedicto fluvium Lauri cum tota piscaria sua, et ipsam focem S. Benedicti cum tota piscaria et Calatoribus suis, tam intus, quam foris, cum introitu et exitu suo. Ubi forte Calatores, remiges sunt : nam Italis Calar remi, est navigare. Malim Piscatores intelligi a Calare 2. quod vide. Vide supra Caitor.

Saved

Recent