calciare
Poderem et superhumerale cum mitra, Pontificalem stolam S. Jacobi Apostoli,... et sanctum Calciare... transmisi, etc.Vide Calciarium 2.
Calceare, apud Mart. Anecdot. tom. 3. col. 1943. in Vita S. Philippi Archiep. Bituric. :
Facta adeo insensata per quatuor annos, quod neminemnec matrem cognoscebat, nec se induere nec Calciare sciebat.
Adeloaldus crinutus ann. 10. iste primum Calciavit osam parucam.Ekkehardi IV. Casus S. Galli cap. 16. apud eund. vol. 2. pag. 140 :
Pater ad Calciandum in caminatam ivit.
Alter vero dæmon ascendebat super eam, dum sic raptaretur, et cum pedibus uncis eam Calciabat.Concilium incerti loci apud Marten. tom. 4. Anecdot. col. 158 :
Ad horas B. Mariæ... cantentur in Ecclesia cum nota et devotione, non insurgendo et Calciando,hoc est pedibus stando.
Calciareultimo loco exponitur,
Pedibus stare: mallem, Pedes agitare, calcibus strepere.