calciarium
calciārium, calciātus, etc., v. calcearium, etc.
Volo autem, ut... offeras ad Calciarium puerorum solidos 40. et tritici modios 400.Id est, ut quidam interpretantur, pro calceis. Sane ita vocem hanc usurpant Sueton. in Vespas. cap. 8. et JC. in leg. 8. D. de Transact. (2, 15.) leg. 21. de Alim. leg. (34, 1.) ; vetus Interpres Juvenal. Sat. 9. v. 67. Regula Magistri cap. 16. etc. Sed nescio, an generatim hoc loco Gregorii,
Calciariumnon sumatur pro quovis munere, seu quavis pensione, ut apud Leonem III. Sed PP. Epist. 9 :
Interrogate quidem fideles vestros, et omnia vobis nota erunt, eo quod illi, qui vobis eum collaudant, hoc per munera et Calciaria faciunt.Charta Athanasii III. Episc. Neapolitani :
Et nullum impedimentum nos aut posteri nostri eis facere præsumamus, aut aliquod Calciarium, aut præmium quærere per nullum modum, etc.Hinc depravata vox
Calzariumet
Calgarium, in Diplomate Caroli II. Regis Siciliæ ann. 1303. apud Ughellum in Episcopis Casert. :
Præterquam de forfacturis casertæ, et Calzariis, et transituris, etc.Mox :
De forfacturis in Limatula, et Calgariis terrarum, etc.Ibidem :
De Calcariis terrarum.Charta ann. 1105. apud eumdem Ughellum tom. 7. Ital. sacr. pag. 1072 :
Concedimus etiam, ut... cum rebus et bestiis eorum, et suis, libere et quiete utatur terris, herbis, aquis, lignis, petris, sine Calzao et affidatura, et omni jure tributario.Legendum
Calzario.
Quid ergo sentiendum est de Calciariis, quæ sunt suo pretio cara, et pavimento Ecclesiæ adhærenda ?Statuta Corbeiensis Monast. lib. 1. cap. 3 :
Soccos filtrinos duos, Calcearios quatuor cum solis novis.Petrus Venerab. in Statutis Cluniac. cap. 28 :
Pluviis et lutosis diebus Monachi Calciarios suos... luto plerumque infectos ad Claustrum revertentes lavabant.Occurrit præterea in Regulis Monasticis S. Fructuosi cap. 4. et Magistri cap. 19. et 83. et in Vita S. Vulmari Abbatis Silviacensis cap. 3. Vide Calciare 1.