camaradum
De Camarado autem, quod est hypocartosa, ad renovandum in Basilica B. Petri Apostoli, nutritoris vestri, prius nobis unum dirigite Magistrum, qui considerare debeat ipsum lignamen, quod ibidem necesse fuerit, ut sicut antiquitus fuit, ita valeat renovari.Infra :
De ipso lignamine, quod in prædicto hypocartosin, hoc est, Camarado necesse fuerit.Est autem
hypocartosis, tectorium, sive crusta, qua parietes et cameræ inducuntur. Gloss. Græco-Lat. :
Hypocartosis, pro ipso ligneo fornice et ipsa concameratione, inducta, aut inducenda : cujusmodi ejus fabrica describitur a Vitruvio dicto cap. 3. Est igitur
Camaradum, pro
Camaratum. Ab eodem fonte
Camarades, Hispani
Camarada, vulgo vocant milites, qui sub eodem tecto, aut
tentorio, et in eadem camara degunt.