camarlentus
Camarlengus. Memoriale anni 1400. apud Marten. tom. 1. Anecdot. col. 1660 :
Scribatur istis qui sunt de consilio illustrissimi Domini Regis Siciliæ.... Item, nobili viro de Crudillis Consiliario et Camarlento. Item, nobili Domino de Apulia Consiliario et Camarlento.Infra legitur
Camerlentuset decies repetitur vox
Camarlentusvel
Camerlentus, semper præposita voce Consiliarius ; at ubi habetur
Consiliarius, non semper adjungitur
Camarlentus, ex quo conficitur plures fuisse
Consiliarios, quam
Camarlentos, atque duplici voce non eamdem, sed diversam significari dignitatem.