About
Menu

camyrus

CAMYRUS
, Curvus. Humbert. Card. lib. 3. adv. Simoniacos cap. 6. apud Marten. Anecdot. tom. 5. col. 779 : Quid enim ad laicas pertinet personas Sacramenta ecclesiastica, et pontificalem seu pastoralem gratiam distribuere, Camyros scilicet bacculos et anulos quibus præcipue perficitur, militat et innititur tota Episcopalis consecratio ? Est pro Camurus, quod habet Virgil. Georg. 3. ubi vult, ut eligendi bovis sit : Tum longo nullus lateri modus, omnia magna,Pes etiam, et Camuris hirtæ sub cornibus aures. Vide ibi Servium.

Saved

Recent