About
Menu

capriolus

CAPRIOLUS
. Papias : Capra domestica, caprea vero silvatica dicta quasi capiens ardua : cujus filii Caprioli dicuntur. Gloss. Lat. Gall. : Capriolus, Chevriz. Ital. Capriolo et Cavriolo, Gall. Chevreuil. Ebrardus in Græcismo cap. 9 : Capreolus vero silvestris dicitur esse. Lex Aleman. tit. 99. § 16 : Si quis Capriolum occiderit. Dudo lib. 3. de Morib. Norman. : Est namque tellus Normannica... caprorum, cervorumque, ursorum atque Capreolorum venatu affluenter repleta. Epistola 1. Episcopi Aconensis ad Honorium III. PP. : Ipsi inermes et expediti velut Caprioli celeriter fugiebant. Charta Carlomanni Regis apud Ughellum in Episc. Veronensibus : Venationes porcarum, cervorum, Capreolorum, omni tempore, etc. Charta anni 1345 : Venari ad Capriolos, cuniculos, faxanos, etc.
CAPRIOLUS
, Vox Architectorum, Vitruvio nota, de qua agunt pluribus Philander, Barbarus, Bernaldinus Baldus, aliique Vitruvii interpretes. Gloss. Gr. Lat. Καπρίωλος, τὸ ἔρεισμα τῆς στέγης, Furcilla. Alibi : πρότομος, Capriolus. Infra συνστάτης dicitur.
CAPRIOLUS
, Columellæ lib. 11. cap. 3. genus est rustici ferramenti bicornis ad terram commovendam a similitudine cornuum capreolorum dictum.
CAPRIOLUS
, vel
Capreolus
, Clavicula, qua vitis capit adminicula, iisque adhæret, Gall. Tendron de vigne. De capriolis hac notione Festum vide et Isidorum lib. 18. Orig. cap. 5. Hinc emendandas puto Glossas ejusdem Isidori : Caprioli, Botriones, latices ; vel, ut est in Excerptis : Capriolæ, Botriones, latices ; videtur enim legendum Caprioli, Botryonum helices, i. vitium Claviculæ. Botryo pro vitis a Græco Βότρυς, uva, dici potuit ; ἕλιξ vero clavicula est. Gloss. vett. ἕλιξ ἀμπέλου, Pampinus, Clavicula, corimbi. Vide Grævium.
Glossar Lat. Gall. ex Cod. reg. 521 : Caprioli, Gall. Cheaus d'arbres, ainsi comme de coudre, ou d'autre arbre.

Saved

Recent