cartellus
Præcipimus quod quæstores non permittantur in Ecclesiis aliquid populo prædicare, quam in indulgentiis D. Papæ et sui DiœcesaniConcilium Burdegalense ann. 1255. cap. 2 :literis continetur : nec Cartelli vel cedulæ recipiantur ab eisdem, etc.
Caveant insuper ne Cartellos a quæstoribus recipiant, nisi primitus diligenter inspectos, quod in iis nec major indulgentia, nec ampliora beneficia exprimantur, quam in literis supradictis.Eadem ferme in Synodo Nemausensi ann. 1284. sub finem.
Ordinamus quod nuntiis, qui de Artigia de manu Sacristæ recipient brevia seu Cartellos Fratrum defunctorum, etc.Vita Nicolaii PP. III. ex MS. Bernardi Guidonis, apud Murator. tom. 3. pag. 607. col. 2 :
Tunc etiam reperta fuit.... in tumulo memorato scriptura alia vetustissima in quodam Cartello in cera exterius undique cooperto... qui talis erat : Hic requiescit corpus B. M. Magdalenæ.
Cartels de deffydicimus.
Verum quia ex hoc nullæ recogniciones fieri consueverunt, sed solum parvi Cartelli parti solventi clamorem antedictum tradi consueverunt ; qui quidem Cartelli propter eorum modicitatem sæpius amittuntur, etc.Adde Decis. Burdegal. Boerii Decis. 1. et quæ in voce Cartellus 2. allegantur : neque enim alio sensu videntur accipienda. Nostri
Cartelet
Cartellet, eadem notione, dixerunt. Leudæ regal. Biter. ann. 1540 :
Fesant Foy de Cartel ou albare.Lit. remiss. ann. 1460. in Reg. 192. Chartoph. reg. ch. 71 :
Le suppliant leur bailla ou fist bailler à ung chacun ung Cartellet ou rescript, contenant, etc.
Presbyteri qui ex pacto habeant aliquid de eleemosinis Cartellorum, quos in suis ecclesiis exponunt parochianis suis, vel pactum faciunt hujusmodi, sunt interdicti.
Cartallus 1.Cophini species seu
capsæ, in qua Sanctorum reliquiæ reponuntur. Chronicon Comodoliac. apud Stephanotium tom. 2. Fragmentorum MSS :
Ipsas (reliquias) et Cartellos earum huc et illuc per fossata et loca immunda dispersit.Instrumentum ann. 1404. ex Archivo S. Victoris Massil. :
Repererunt pretiosas reliquias et ossamenta corporum beatorum S. Victoris et Sociorum suorum, et alia ossamenta et reliquias cum eorum albarellis sive Cartellis, cum quodam rotulo in pargameno descripto.
Debet etiam trituram in horreo, quæ decem Cartellos continet.