About
Menu

carterium

CARTERIUM
, Mensura annonaria, apud Lobinell. Hist. Britan. tom. 2. pag. 213 : Quitavit in perpetuum mihi.... decem Carteria siliginis et duo Carteria frumenti. Vide Carteria.
Carterium Arietis
, Quarta pars arietis, Gall. Cartier. Charta Geraldi Abb. S. Joannis Angeriacensis ann. 1385. ex Chartulario ejusd. monasterii pag. 464 : Quibus (pauperibus) dantur a Cellerario quotidie 7. panes frumenti totidem justæ vini, et carnes ad minus 2. Carteria arietis.
Carterium Molendini
, Quarta pars, ut verisimile est, reddituum molendini. Chartular. S. Vandregesili tom. 1. pag. 1060 : Noverint universi, quod ego Nicholaus de Depa... vendidi.... Rogeriæ uxori Roberti Deo-donati.... unum Carterium molendini tanerii, quod sedet in villa de Caudebec, quod habui pro mea proparte.
Carterium Cervi
a subdito venatore dandum silvæ domino, in Charta ann. 1233. ex Schedis Præsidis de Mazaugues.
CARTERIUM
, Regio, vicus, Gall. Quartier. Charta ann. 1539. ex Schedis D. Chaix Aquens. advoc. : Item quoddam stabulum situm infra dictam villam Pertusii et in Carterio virorum, confrontatum cum carreria publica. Vide infra Carto 4.

Saved

Recent