About

carticellae

CARTICELLAE
, Chartæ lusoriæ, chartæ pictæ ita sic dictæ, inquit Editor, ex supposito quod vox truffa, quæ lusum significat, sit derivata a Latina voce triumphus. Galli etiamnum dicunt jouer à la Triomphe, quod forte ludi genus primum fuit. Certe antiquissimum est ceteris cartarum ludi generibus comparatum. Vita S. Bernardi Senensis tom. 5. SS. Maii pag. 276 : Larvales præterea facies, aleæ, taxilli, triumphales Carticellæ in forum deferebantur, omni igni tradenda atque comburenda.

Saved

Recent