carthesella
Facta fuit crida una in Bergomo mandando ad exequutionem literas DD. nostri, quod amodo non solvatur datium Carthesellarum de mulieribus nubendis, nec pro aliquibus dotibus.
Carthesellarum, vectigal, quo publico ærario solvebatur
De Gabella solvenda de dotibus et alienatione rerum immobilium.Hoc vectigal hodierno propemodum respondebat, quod Itali
Tassa di registro, Galli
Carthesellarumdatium ita vocatum putamus a
Chartexellis, id est apochis solutionis, quæ ab officiali ad hoc deputato illis, qui impensam tributi solvebant reddebantur, ut conjicitur ex his verbis supra dicti statuti :
Et quod de solutione predicta, que facta diceretur ad dictum terminum, credatur Carthexellis exinde fiendis manu officialis predicti vel ejus notarii, qui ad dictum officium preerit.A loco Cronacæ bergomensis ab Henschelio supra allato apprehendimus datium
Carthesellarum, quod etiam Bergomi viguerat usque ad annum 1403. eodem anno die XVII. aprilis ex indulgentia Principis abrogatum esse. Eodem beneficio Bononienses affecit Julius II. pontifex, post expulsionem Joannis II. Bentivoli.