casalinum
Masure, locus ubi
Casæædificatæ fuerunt, aut ædificari possunt. Charta ann. 1007. apud Ughellum in Episcopis Volaterr. :
Dedit in causa commutationis integrum Casalinum, in quo jam fuit casa.Et infra :
Cum septem et decem inter casis, et casinis, seu Casalinis, et integris decem et septem sortis, et rebus illis ad eodem Casalino, et rebus donicato, etc.Occurrit non semel apud Franciscum Mariam in Mathilde Comitissa lib. 3. pag. 105. 117. 160. Petrum Diac. lib. 4. Chr. Casin. cap. 22. et alios. Charta Ottonis I. Imper. ann. 966. apud Ughellum in Episcopis Veronensibus :
Terra Casalina cum casa super se habente una cum curte, horto, et terra aratoria.Vide Casalenum suo loco.
Duas Casalinas in castello Tocciæ, et canapinas in circuitu ipsius castelli.Ibidem col. 576 :
Omnia in integrum cum castello, Casalinis atque cellis.
Casalinos desertos.