cascavellus
Cascavel, sonalium, Neubrigensi.
Grelot, Sonnette, Crotalum, Provincialibus
Cascavau. Statuta Ecclesiæ Massil. ann. 1235 :
Indumenta Canonicorum et aliorum Clericorum sint honestati congruentia clericali. Nec utantur sotularibus, vel sellis pectoralibus, vel calcaribus deauratis, aut cascavellis ;scilicet equorum collo appensis, ut olim erat in usu, atque etiamnum videmus in mulis vectoriis et clitellariis. Inventarium ornamentorum Abbatis S. Victoris Massil. ann. 1358 :
Item in extremitate pendentis mitræ sunt sex parvæ cathenulæ cum sex longis Cascavellis argenteis deauratis.
Quicunque in hastiludio commiserit homicidium, vel fecerit damnum fortuito casu, teneatur solvere homicidium, et emendare damnum, nisi portaverit campanetas, Cascaviellos : qui autem portaverit, non teneatur dare.