cazafusta
Catapulta, Machina bellica, sudibus acutis ejaculandis idonea. Rollandinus lib. 8. Hist. :
Nihilominus nisi sunt defendentes, inimicos repellere, eosque fugare, et figere nunc lanceis, nunc sagittis, fundis petras rotantibus,Vide Fustibalum.et sonantibus Cazafustis.
Mazzavel Mazzafusta, sibi fere exploratum esse scribit Carolus de Aquino in Glossar. milit. ad hanc vocem : quod an ita certum videri debeat, subdubito ; nam occurrit
Item quod nullus major decem annis trahat per civitatem cum fronziis vel Cazafusto vel giavelotum vel pennam archatam prope civitatem vel in glarea, etc.Stat. Astens. collat. 11. cap. 35. pag. 30 :
Si quis major annis quindecim in civitate vel in burgis ad sturmum, vel alio loco extra sturmum malo animo de arcu, vel balista, vel cum frunda vel Cazzafusto projecerit, etc.Vide Fundabulum.