cespitaticum
Cespitum natura castrorum vallis accommodata.
le Laboureurtom. 1. Maceriarum Insulæ Barbaræ pag. 47. Tributum pro pontibus et viis stratis reparandis exactum.
cespitibus, seu prædiis locatis et conductis pensitatur, et
Cespitis indictitium onusvidetur appellari, apud Senatorem lib. 5. Epist. 14. Capitulare 5. Caroli Mag. ann. 806. cap. 11 :
De teloneis et Cispitaticis, sicut in alio Capitulari ordinavimus, teneant, id est, ut ibi antiqua consuetudo fuit, exigantur, etc.Diploma Caroli Cal. apud Sanjulianum in Hist. Tornutii :
Neque præsumat de eorum servis exigere... sive de suis teloneum, aut ullam redhibitionem, seu exactionem, neque in mari aut Rhodano, seu Sagona, aut Dou, vel Ligeri fluminibus navigantibus, aut littoribus commorantibus requirere audeat, præsumat, aut navaticum, aut Cespitaticum, aut salutaticum, aut pontaticum, aut in terra rotaticum.In alio Diplomate ejusdem Caroli apud Beslium in Episc. Pictav. :
Ullum teloneum, aut ripaticum, aut portaticum, aut pontaticum, aut salutaticum, aut Cespitaticum, aut cœnaticum, etc.
Nec salutatico, nec pulveratico, nec Cispitatico, etc. in Chart. Caroli M. ann. 782. in Alsat. Diplom. num. 59.
Aut salutaticum, aut Cespitaticum, aut rotaticum, etc. in Chart. Ludov. P. ann. 831. ibid. num. 92.
Neque pontaticum, nec portaticum, aut Cespitaticum, seu rotaticum, etc. in Chart. ejusd. ann. 814. in
Hist. du Langued. tom. 1. probat. num. 20.
Chespetaticus.
Ut nullus... exactionem præsumat inferre vel expetere,neque in ripatico, neque in Cespatico, neque in pulveratico.
Teloneos vel navigios.... vultaticos, themonaticos, Cespetaticos, pulveraticos, etc.
Neque pontatico, vel pulveratico seu salutatico nec et Cispectatico.
Nullus publicus judex vel quilibet Exactor... aut rotaticum, aut pulveraticum, aut Cesponticum... exactare præsumat.