chaellanus
Chaseatus, Vassallus, feodatus, dominus inferior. Vide in Casati. Sent. arbitr. ann. 1455. inter Paul. de Villanova dom. super. de Turretis et dom. infer. ejusd.
de Mazaugues:
Dictus nobilis Paullhy de Villanova dominus antedicti castri dicebat et asserebat quod nobiles, nuncupati Chaellani, nihil tenentur recipere seu habere in pascuis extraneorum, pariter neque bannos.... Nos prædicti compromissarii ordinamus sententialiter, et definitive pronunciamus et declaramus, quod nobiles Chaellani dicti loci de Turretis et sui...... sint immunes, franqui et liberi a præstatione et solutione bannorum.Non semel infra
Chailaniappellantur. Si quis vero hanc vocem a
Castellanuscorruptam esse existimet, non multum repugnabo. Vide in Castellum 1.