About
Menu

chasto

CHASTO
, Pala, Gall. Chaton. Chronic S. Martini Lemovic. apud Stephanotium tom. 2. Fragm. Hist. MSS. : Anno mccxlii... Ibi etiam inventus est annulus aureus qui est in brachio S. Martini, quem ego ibi poni feci, ubi sunt Chasto, erant ibi duo lapides, Sapphirus et Jammaicus ; Sapphirus fuit furatus : ac etiam annulum hac vice recuperavi. In Chasto ubi est Sapphirus est dens B. Martini, quem habuimus de Solemniaco, quando volebamus ædificare Monasterium.
CHASTO
,
Chastonnus
, Dicta etiam fragmenta crystallina vel vitrea, quibus vasa ecclesiastica ornabant, iis non raro sanctorum reliquiis suppositis ; unde nomen. Inventar. S. Capellæ Paris. ann. 137. ex Bibl. reg. : Item, unum repositorium corporalium, totum operatum de perlis et parvis Chastonibus vitrinis seminatum. Ubi in alio ann. 1363. legitur : Perlis et aliis modicis lapidibus ornatum. Item, un estuy à corporaulx, tout ouvré de pelles et semé de petits Chaatons de voire, in Inventar. Gall. Lit. Official. Senon. ann. 1336. in Reg. 82. Chartoph. reg. ch. 22 : Item quatuor paria treçonnorum seu gallonnorum ad pellas, Chastonnos, et Gallice esmaux. Comput. Rob. de Seris in Reg. 5. ejusd. Chartoph. fol. 3. r°. : Les entrechamps de grosses pelles fines et de Chastons enchastonnez en fin or. Haud scio an a voce Chasto, pala adversa spiraculi lorica, vulgo Manteau de cheminée, quod circa focum sit, Chastre appelletur, in Lit remiss. ann. 1384. ex Reg. 126. ch. 50 : Jehannin Perrin embrassa ledit Thomas et le getta ou bouta contre la Chastre de la cheminée dudit moulin en droit le feu.

Saved

Recent