About Report a problem

Menu

chivachirs

CHIVACHIRS
 : sic enim legendum pro Chinachire, apud Nicolaum Uptonum lib. 1. de Militari officio cap. 10. ex Gallico-Anglico, Chevaucheurs, Equitantes, qui portant arma dominorum suorum in humero sinistro, et non alibi, qui etiam creantur ex Cursoribus, (de quibus suo loco) ut per remotionem pixidis armorum dominorum suorum a cingulo, et appositionem in humero sinistro cum fidelitatis juramento domino suo speciali præstando. Vide Prosecutor.

Saved

Recent