chorepiscopi
Villani Episcopinuncupantur in Capit. Caroli M. lib. 7. cap. 187.
Vicani, apud Hincmarum Opusc. 33. cap. 16. pag. 437. perperam enim Honorius Augustod. lib. 1. cap. 182. a quo hausit Rabanus dictos
Chorepiscopos, quod essent de choro sacerdotum, censuit. Canones Arabici Nicenæ synodi :
Chorepiscopus, est loco Episcopi super villas, et Monasteria, et Sacerdotes villarum, quæ sub potestate ejus sunt.
Vicarii Episcoporum, et
Vicarii Episcopidicuntur in Concilio Ancyrano can. 23. Neocæsar. cap. 13. Antioch. cap. 8. a Ferrando Diac. in Breviario, Isidoro lib. 2. de Eccles. offic. cap. 6. Rabano lib. 1. de Institut. Cleric. cap. 5. Hincmaro Opusc. 35. pag. 602. in Capitul. Caroli M. lib. 7. cap. 318.
Adjutores ministerii Episcoporum, in Capitul. ann. 828. Chronicon Ademari Cabanensis pag. 166 :
Eblus 39. a Beato Martiale EpiscopusCanones Arabici Nicænæ Synodi cap. 8 :(Lemovicensis) fuit, et ad onus Episcopale sufferendum ordinavit sub se Chorepiscopum Benedictum.
Chorepiscopus et Archidiaconus sunt tanquam duæ manus, et duæ alæ quibus Episcopus volat.Adde cap. 64. 73. Acta Episcoporum Cenomanensium pag. 193 :
Tradidit ex rebus suæ sedis Ecclesiæ S. Mariæ et S. Gervasii villulas duas, quas et Petro adjutore et Chorepiscopo suo sua vice consignare ad eandem Ecclesiam præcepit.Ibid. pag. 240 :
Præfatum Episcopatum Cenomannicum ei auferre noluit, sed Chorepiscopum eiAdde pag. 241. 242. ubi idem Chorepiscopus a tribus Episcopis(qui cæcatus fuerat) Seufredum ordinare præcepit, qui populum in eadem ecclesia prædicaret, et Christo lucraret.
sacratusdicitur,
ut ministerium Episcopale facere et exercere Canonice atque perficere posset. Unde alios fuisse Chorepiscopos ab Archidiaconis colligitur contra quam dixit Sigebertus, tametsi postmodum hac nomenclatura donatos constet.
Birico Tungrensis Chorepiscopusultimus consedit. Verum id observatione dignum, quod cum de damnatione Hincmari ageretur, sententiam, ut Episcopi, non dixit, sed a Metropolitanis et Episcopis judicandum, eorumque judicium sese prosecuturum professus est.
ad quandam civitatis Episcopalem sedem titulari, ut est in Capit. Caroli M. lib. 7. cap. 187.
Episcoporum habuisse officia. Sed Episcopali non functos ordine, et eosdem esse Chorepiscopos cum Presbyteris, palam definiunt Damasus PP. Epist. 4. Leo 1. Epist 92.
ut Episcopos Consecratos, tradunt Capitula Caroli Mag. lib. 5. cap. 169.
Chorepiscopum quendam, qui in Ecclesia S. Martini extra Cantuariam manebat, qui adveniente Landfranco (Archiep. Cant.) dejectus est, sicut ubique terrarum factum esse audivimus, inquit idem Scriptor.
Chorepiscoporumdignitas, vel certe appellatio, penitus abrogata, cum adhuc vigeat in quibusdam Ecclesiis. Quippe, ut observat Molanus lib. 2. de Canon. cap. 32. in Ecclesia Ultrajectensi S. Martini Chorepiscopi nomen et titulum habet primus Subdiaconorum, quem Synodus Autissiodorensis
Cantorum, qui etiam in Cathedrali Ecclesia cum
Cantoreofficium faciens in solennitatibus, baculo utitur Episcopali. Ita quidem Malanus. Ubi forte abusive
Chorepiscopus, Primus Cantorum appellatur, quod chorum regeret, quasi
Choriepiscopuset
Choripiscopusappellatur in MS. Codice Ecclesiæ Artrebat. ubi de Consuetudinibus et quotidianis distributionibus Ecclesiæ Coloniensis.
Cantoribusjunguntur. At Wazo Episcopus Leodiensis in Epist. ad Joannem Præpositum, apud Anselmum in eodem Wazone cap. 85. videtur innuere id nominis incognitum in Ecclesia Coloniensi :
Coepiscopos et Archidiaconos ob insolentiam removit Ecclesia, unde et his caret usque in præsens metropolis Colonia, et tota provincia.Siquidem
Coepiscopiiidem sint qui
Chorepiscopi, ut et in Vita Rabani Mauri num. 51. qua dignitate insignitur quidam Constantius in veteri Notitia Ecclesiæ Viennensis tom. 12. Spicilegii Acheriani pag. 154. ubi statim post Adonem Viennensem suos pariter habuisse Chorepiscopos. At in ipsius Wazonis diplomate quod describitur a Fizenio in Hist. Leodiensi pag. 319. subscribit
Joannes Chorepiscopus, ita ut incertum sit, an per
Coepiscopos, Chorepiscopos, intellexerit. Habuit etiam Trevirensis Ecclesia suos Chorepiscopos, quippe Theganus qui Gesta Ludovici Pii scripsit,
Trevirensis Chorepiscopusinscribitur. Alii occurrunt apud Browerum lib. 10. n. 11. lib. 11. n. 12. Sed et hodie sunt in eadem Ecclesia dignitates quatuor hac nomenclatura, scilicet Chorepiscopus S. Petri, Chorepiscopus S. Lubentii in Dietkirken, Chorepiscopus S. Castoris in Cardona, et Chorepiscopus S. Agathæi in Longiono.
ChorepiscopusLeidrado in Lugdunensi Archiepiscopatu suffectus fuisse dicitur. In veteri Charta ex Tabulario Ecclesiæ Gratianopolitanæ fol. 14. sub eodem Agobardo,
Audimus Ecclesiæ Lugdunensis Chorepiscopusdicitur. In Charta ann. 859. in Tabul. Eccl. Viennensis fol. 20. mentio fit
Constantii Chorepiscopiejusdem Ecclesiæ. In Concilio Suessionensi ann. 853. subscribit statim post Episcopos, et ante Abbates,
Rigboldus Chorepiscopus sanctæ Remensis Ecclesiæ: ut
Vitaus Cameracensis Ecclesiæ Chorepiscopus, in Actis Concilii Tricassini ann. 867. apud Sirmondum. In Charta Arnolfi Ducis Bajoariorum ann. 808. mentio fit
Chorepiscopi Ecclesiæ Frisingensis, in Metropoli Salisburgensi tom. 1. pag. 131.
Chorepiscopus sive Archidiaconus Ratisponensis Ecclesiæ, ibid. tom. 3. pag. 340.
Regimboldus Chorepiscopus Moguntinus, ad quem Epistolam scripsit Rabanus
Godefridus de Mulfort ChorepiscopusColoniensis in Charta ann. 1259. apud Maximilianum Henricum in Apol. part. 2. pag. 39.
Seufredus ChorepiscopusCenoman. apud Mabillonium Analect. tom. 3. pag. 240. de Herlemundo Episcopo ejusdem urbis.
Fredalius Chorepiscopus. Atque hi post Primicerium et Decanum recensentur in Charta Leonis IX. PP. apud Meurissium in Episcopis Metensib. pag. 355 :
Volumus... ut eadem Ecclesia et ipsa sacrosancta Domini Mensa in honore ipsius a nobis dedicata, tale privilegium inviolabiliter obtineat, ut præter Episcopos et Abbates, ac septem ejusdem Cœnobii Sacerdotes, et tres Canonicos de domo sancti Stephani, Primicerium, Decanum, et Chorepiscoporum primum, ad ipsum principale altare nullus unquam Missas celebrare præsumat.Atque hi idem quidem
Chorepiscopinon alii erant ab
Archidiaconis, qui vices Episcoporum agebant in ruralibus Ecclesiis, quomodo nominantur in Charta Adalberonis Episcopi apud eumdem Meurissium pag. 309. Nam
Chorepiscopi, Archipresbyteri, et Archidiaconi, dicuntur
Ministri Episcoporum, in Concilio Aquisgranensi II. ann. 836. cap. 2. can. 4.
Fidos ad hoc inspiciendum sacrorum ministros, cum archidiacono majore, quem Corepiscopum dicunt, direxit(Drogo Metensis episcopus.)
Bertilo Chorepiscopus Abbasejusdem Monasterii sub ann. 868. apud Perardum pag. 148. 150. 151. 157. Sed quod per
Sacerdotem secundi ordinishoc loco Chorepiscopum intelligi putat, non omnimo assentior viro erudito.
Post hunc Episcopatus istius Ecclesiæ per 12. annos vacuus extitit : sed quidam servus Dei Amalbertus nomine, juxta morem illius temporis Corepiscopus factus, ipsam regebat Ecclesiam, et in quodam oratorio sub honore omnium Apostolorum quasi solitariam vitam ducebat.