About Report a problem

Menu

cipriana

CIPRIANA
,
Cypriana
, Vestis species, Cypriis mulieribus usitata, cujus forma describitur in Chron. Placent. ad ann. 1388. apud Murator. tom. 16. Script. Ital. col. 579 : Habent alia indumenta inhonesta, quæ vocantur Ciprianæ, quæ sunt longissimæ versus pedes, et a medio supra sunt strictæ, cum manicis longis et largis, sicut alia prædicta indumenta. Et col. 580 : Quæ Cyprianæ habent gulam tam magnam, quod ostendunt mammillas, et videtur quod dictæ mammillæ velint exire de sinu earum.

Saved

Recent