clerici
Qui divino cultu ministeria religionis impendunt, id est, hi qui Clerici appellantur.S. Hieronymus Epist. ad Nepotianum :
Igitur Clericus, qui Christi servit Ecclesiæ, interpretetur primo vocabulum suum, et nominis definitione prolata, nitatur esse quod dicitur. Si enimin Capitular. Aquisgran. ann. 789. cap. 37. lib. 1. Capit. cap. 38. sic autem appellatos, ait idem Isidorus,κλῆρος Græce, sors Latine appellatur, propterea vocantur Clerici, vel quia de sorte sunt Domini, vel quia ipse Dominus sors, id est, pars Clericorum est. Clerici Ecclesiastici ordinis,
vestes pullas et candidasiis interdicat S. Hieronymus de Vita Clericor. ac pullæ Monachis propriæ fuerint, ut constat ex
Qui in graduest, in Lege Aleman. tit. 16. in Capitul. Caroli M. lib. 7. cap. 309.
Clericus, cujus superior gradus est, apud Halitgarium Cameracensem in Pœnitent. cap. 2. Anastasius in S. Hygino PP. :
Hic clerum composuit, et distribuit gradus.Nam varii erant Clericorum gradus : quippe Presbyteros, Subdiaconos, Lectores, et Cantores,
Clericorum nomen etiam Lectores, et Psalmistæ, et Ostiarii retinent.Sed et Episcopi, Presbyteri, et Diaconi,
Primi Clerici, dicuntur in leg. 13. Cod. Th. de Judæis et Cælicol. (16, 8.) ut cæteri,
inferioris loci, in leg. 41. eodem Cod. de Episcop. (16, 2.) Vide Capitulare Adelchisi Principis Beneventani ann. 851. cap. 6.
Generaliter autem Clerici nuncupantur omnes, qui in ecclesia Christi deserviunt, quorum gradus et nomina hæc sunt : Ostiarius, psalmista, lector, exorcista, acolythus, subdiaconus, diaconus, presbyter, episcopus.
regulares, qui in Ecclesiis Cathedralibus sacra peragunt, apud Ledradum Archiepiscopum Lugdun. in Epistola ad Carolum M. et in Capitulis Caroli C. tit. 5. § 53.
Clerici Canonici, in iisdem Capitulis Caroli C. tit. 31. cap. 30.
id est, regulares Clerici, in Excerptis Egberti Archiepisc. Eboracens. in Præfat. Capitulare Aquisgran. ann. 789. cap. 71 :
Similiter qui ad Clericatum accedunt, quod nos nominamus Canonicam vitam, volumus ut illi canonice secundum suam regulam omnimodis vivant, et Episcopus eorum regat vitam, sicut Abba Monachorum.
Clericosnon semel indigitat Stephanus Tornacensis, Epist. 96. 104. 115. 152.
Gastineauin unum volumen redactis, in quibus illud observare est, Regem Ecclesiæ S. Martini Abbatem, intra annum ab obitu Decani vel Thesaurarii, debere nominare atque Capitulo præsentare ad Decani vel Thesaurarii officium Canonicum unum
de Stallo, non vero Canonicum
de Terra. Erat in Ecclesia S. Martini triplex ordo Canonicorum. Primus Presbyterorum et Diaconorum qui in
stallissuperioribus sedebant. Secundus Subdiaconorum aliorumque minorum Ordinum, quibus locus erat in inferioribus stallis. Tertius ordo erat Canonicorum puerorum seu Clericorum simplicis tonsuræ, qui in scamnis considebant puerorum choralium more, dividebanturque inter se variis stationibus et officiis. Hi nomine Clericorum seu Canonicorum
de Terra
Nullus de super chorum debet se minuere in vigilia alicujus festi, nec etiam aliquis Clericus de terra, nisi necessitate.Infra :
Nullus Clericus de terra debet intrare chorum per se solum ad missam dominicam in festivis diebus, ex quo Angelicus hymnus incœptus est ;... sed si sequitur dominum suum, potest intrare.Rursum ibid. :
Clerici de terra... sive sint subformarii, diaconi, vel subdiaconi, vel clericuli, ne videantur inaniter vagari per ecclesiam coram dominis et personis, vel aliis qui de super chorum sunt, cujuscumque ordinis sint.Vide Clerici de stallo.
de Stallosecundi ordinis. Tabul. eccl. Vien. ad ann. 805. apud Charvet. pag. 654 :
Erit numerus canonicorum 60. presbyterorum 100. diaconorum 20. subdiaconorum 20. Clericorum formeriorum 40. clericorum 24.
Sexaginta solidos Parisiensium ad opus distributionum inter confratres, et Clericos matutinales dictæ Ecclesiæ.
Les Clercs des matines de Nostre-Dame de Paris, etc.Qui matutinis seu officio nocturno interesse tenentnr. Vide infra Matutinarii.
πλησίον δὲ μοναχοὺς συνῴκισεν, οἱ τῆς ἐκκλησίας κλῆρον ἐπλήρουν.S. Germanus Parisiensis Episcopus in Charta exemptionis Monasterii S. Vincentii, quod ejusdem S. Germani donatur nomenclatura, apud Brolium lib 2. Hist. Parisiens. :
Insuperque sancimus ut nullus Metropolitanus aut aliquis suffraganeus ejus causa alicujus ordinationis illuc ingredi præsumat, nisi solummodo ab Abbate ejusdem loci vocatus venerit ad sanctitatis mysterium celebrandum,... aut ad benedictiones Clericorum vel Monachorum instituendas, etc.Cupitulare Pipini Regis Italiæ cap. 36 :
Clerici qui Monachorum nomine non pleniter conversareAbbo Monach. Serm. 5 :(ita leg. pro videntur, et ubi regulam S. Benedicti tenent, etc.conservare)
Videmus Monasteria a Clericis derelicta.Gregorius Turon. lib. 2. de Glor. Mart. cap. 28. Aredii Monachum
Clericum Aredii Lemovicini Abbatisvocat. Ita lib. de Glor. Confess. cap. 82. ubi de Eutychio Recluso, lib. de Vitis Patr. cap. 6. et lib. 1. de Glor. Mart. cap. 76. Rudolphus in Vita S. Liobæ cap. 1. Stephanus II. PP. in Diplom. pro Monast. S. Dionysii edito a Mabillonio tom. 4. SS.
Orationem ad Clericum faciendumquæ solos Monachos spectat, ut ex his patet :
Oremus pro hoc famulo suo ill. qui ad deponendam comam capitis sui pro ejus amore festinat, ut donet ei Spiritum sanctum, qui habitum religionis in eo perpetuum conservet, etc.Infra :
Cui in tuo sancto nomine habitum sacræ religionis imponimus.Ordericus Vitalis lib. 8. ita Monachos Molismenses loquentes inducit :
Nos autem et ordine et officio Clerici sumus, et Clericale servitium summo Pontifici, qui penetravit cœlos, offerimus, ut sortem supernæ hæreditatis ipso adjuvante obtineamus.
Clerici cameræ Apostolicæ. Ceremon. Rom. ubi de ingressu conclavis fol. 3. v°. :
Post cardinales sequuntur prælati et alii curiales Clerici.
Jehan Girard Clerc courrier et habitué en l'église collégiale de S. Julien de Brioude.Vide Cursus 2.
Castimoniam quoque inviolati corporis perpetuo conservare studeant, (Clerici) aut certe unius matrimonii vinculo fœderentur.
Clericorum conjugatorum privilegia, pluribus docet Lindwodus ad Provinciale Ecclesiæ Cantuar. lib. 1. tit. 12.
Abbatiam quoque S. Martini... non satis consulte Hucberto, Clerico conjugato, donavit.
Clericisecclesiæ Compendiensis uxores ducendi licentiam facit Ludovicus VI. Charta ex Tabul. ejusd. eccl. :
Clerici ejusdem ecclesiæ, sicut usque modo vixerunt, sine ulla permutatione deinceps permaneant. Hoc tantum præcipimus, ut presbyteri, diaconi et subdiaconi deinceps uxores concubinas non habeant ; cæteri vero Clerici cujuscumque ordinis, propter fornicationem, licentiam habeant ducendi uxores.
Après ce icellui Pierre Marchant se porta et advoua Clerc, afin de ne faire aucunes réparations honorables au suppliant.
deprecationes christianæa clericis maledicis exiguntur.
Clerici parochiarumdicuntur in Concil. Emeritensi cap. 18. et sæpius
Clerici Scholares, qui in singulis Ecclesiis Curionibus in sacris officiis deserviunt, et Scholas tenent. Leo IV. PP. de Cura Pastorali :
Omnis Presbyter habeat Clericum Scholarem, qui Epistolam vel lectionem legat, et ad missam respondeat, cum quo et Psalmos cantet.Ordo Romanus habet hoc loco :
Clericum aut Scholarem.Hincmarus Remensis in Capitulis de Rebus Magistri, etc. cap. 11 :
Si habeat Clericum, qui possit tenere scholam, aut legere Epistolam, aut canere valeat.Capitula Walterii Episcopi Aurel. cap. 6 :
Ut unusquisque Presbyter suum habeat Clericum, quem religiose educare procuret : et si possibilitas illi est, scholam in Ecclesia sua habere non negligat, etc.Vide Synodum Coloniensem ann. 1280. cap. 1. Statuta Alexandri Episcopi Conventriensis ann. 1237. cap.
de Aqua benedicta, etc. Clerici seculares, in Capitul. Aquisgran. ann. 817. cap. 42. ad discrimen
Clericorum Monachorum, de quibus mox supra.
Clericibona patrimonialia possidentes apud Polonos, servitium militare præstare tenebantur ; aut illa bona cogebantur fratribus suis laicis dimittere ; aut fisco publico addicebantur. Stat. Casimiri ann. 1346. inter Leg. Polon. tom. 1. pag. 6 :
Statuimus quod iidem Clerici nostri regni, cujuscunque status existant, prædicta patrimonialia bona tenentes, vel nobiscum ad quamlibet expeditionem transire teneantur, juxta prædictorum bonorum facultates, vel eadem bona proximis suis fratribus laicis resignare et dimittere et eisdem renunciare. Quod si præfati Clerici neutrum illorum facere curaverint prædicta bona decrevimus et præsentium auctoritate decernimus perpetuis temporibus nostro regno applicanda.Sent. episc. Cracov. ann. 1369. ibid. pag. 102 :
Clerici, cujuscunque gradus, status vel conditionis existant, bona patrimonialia possidentes, ad expeditionem cum domino rege transeant de eisdem, juxta ejus omnimodam facultatem.Vide in Hostis 2.
Clericijure civitatis apud Tornacum gaudere possunt, si municipalia onera cum laïcis participent. Lit. ann. 1370. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 377. art. 20 :
Que Clercs de bon nom et de bonne renommée, soient receus à estre bourgois de Tournay, et à joir des franchises de bourgoisies, et estre en tous offices, comme les autres ; mais qu'il aident à soutenir les charges et les fraiz de la ville, si comme les autres : et en cas où il se mefferoient, dont les laiz seroient tenuz de perdre leur bourgoisies, lesdits Clers les perdroient aussi.
Proponente in jure..... procuratore abbatis et conventus Bellibecci Cisterciensis ordinis contraHeliam Clericum rectorem ecclesiæ sanctæ Genovefæ, etc.
Olimfol. 23. r°. :
Inquesta facta per Stephanum decanum S. Aniani Aurelianensis et magistrum Guillelmum de Milliaco, Clericos dom. regis, super eo quod monetarii, etc.
Qui enim litteras nescit, Clericus esse non potest, apud Julianum Antecessor. et ut ait Speculum Saxonicum lib. 1. art. 5. § 4 :
Impossibile est aliquem Clericum nominare, nisi sit doctus, ordinatus, et tonsuratus.Ordericus Vitalis lib. 3 :
Clericus cognominatus est, quia peritia literarum, aliarumque artium apprime imbutus est.Joan. de Garlandia in Æquivocis :
Chronicon Andrense :Fur aurum, virgo flores, mare nautaque, libros Clericus æquivoce singula quisque legit.
Aliquibus Romanis annitentibus, Hispanum quemdam Burdinum nomine, satis Clericum, ei fecit subordinari.Id est satis literatum ac doctum. Historia Episcoporum Eystetensium :
Iste Joannes Episcopus... magnus Clericus in jure Canonico fuit.
Hic fuit(F. Stephanus de Vicomercato) in sæculo honorabilis Clericus.
Cognomento Clericus, quia copiose literatus erat.Joan. Villaneus lib. 4. cap. 3.
Gran Cherico in iscrittura. Martialis Parisiensis in Arestis amorum :
Apres avoit les Deesses, Toutes legistes et Clergesses, Qui sçavoient le decret par cœur.
Legebat autem magister Alanus apud Montempessulanum et audierunt milites vicini quod tantus Clericus esset, et quod ad omnia interrogata responderet.
HincCascuns savoit moult de Clergie, De nigremance et d'astronomie.
Clergie, nostris pro ipsa scientia ac literatura. Robertus Bourronus in Merlino :
Li Clerc sevent mout par force de Clergie, que autre gent ne sauroient mie.Vide Steph. Paschasium lib. 8. Disquisit. Francic. cap. 13. et Seldenum in Dissertat. ad Fletam cap. 9. Hinc etiam
Clerkois, pro lingua Latina. Vetus liber MS. cui titulus
le Miroir:
Li quars pechié de pereche, con appelle en Clerkois Accide.
Prati Clericorum, quod prædium fuit, seu ager eidem Academiæ proprius. M. Robertus de Sorbona in Serm. de Conscientia :
Ille qui frequentat magis scholas, et diligentius Magistrum audit, debet melior Clericus reputari. i.Scholasticus, literis ac eruditione præ cæteris instructus. Alibi :
Sicut ergo demens esset Clericus, cui certissime diceretur vel mandaretur a Cancellario, In isto libro eris solum examinatus, quando petes licentiam legendi Parisius, etc.
Chartularii, in singulis judiciorum, vel officiorum scriniis : sic appellati, inquit Seldenus in Dissertat. ad Fletam,
ob doctrinam, seu scientiam, seu artem illam qualemcunque, quam
Adducitur, sistitur, de arte disquiritur, disquisitus scriptorem se fatetur.Et mox :
Non,. Acta S. Erconwaldi Episc. n. 20 :inquit , >ultio sinit te vivere, qui fœdissimæ te subegeris infamiæ, et Clericale decus ad dedecus violentus intorseris
Quidam venerabilis Clericus, cujusdam magni nominis notarii, etc.Ubi nihil mutandum, quidquid censeant viri docti. Joann. de Condato MS. :
A Nonneguin le fil Martin Le singe, qui bien sot latin, Et qui estoit Clercs couronnez, D'escrire à Court et de conter, Que li frait pooient monter.
Notarii, et postmodum
Secretarii, appellati, Regiis Diplomatibus
in dorsonomina sua adscribebant. Matthæus Paris ann. 1250 :
Clerici quoque nomine, Regis consiliarii, etc.Epitaphium Guillelmi Matisconensis Episc. Ambian. apud Adrian. Morlerium :
Horum passim mentio occurrit, qui iidem sunt, quos hodieClericus Angelici fuit hic regis Ludovici.
Clercs Notaireset
Secretaires du Royappellamus.
Banci Regii. Vide Bancus Regius.
Clercs viscars, id est,
Clerici vicarii, in Statutis ejusdem Ecclesiæ in Monastico Anglic. tom. 3. pag. 244. Ubi ii videntur quos vulgo
a pipevocant, ut habet Spelmannus.
Clericus pipæ, olim
ingrossator magnæ rotulæ. Contrarotulator pipæ, olim
duplex ingrossator; et
Cancellarius scaccarii, est
Contrarotularius pipæ.
Clerc des arrests, qui hac tempestate,
le Greffier du Parlementnuncupatur, in Edicto pro Parlamento postridie Epiph. ann. 1277.
Clercs du Temple, in Computo Thesauri ann. 1322. Vide Templum.
Clercs de l'Echançonnerie, in Testamento Caroli Pulcri ann. 1324.
Clercs de la Fourriere du Roy, in Testamento Ludovici Hutini Regis ann. 1316. et Caroli Pulcri ann. 1324.
Clers des livrées de la maison du Roy.
Clerc des nappes, in Testam. Caroli Pulcri ann. 1324.
Clercs des Arbalestriers, quorum numerum ad unicum redegit Carolus V. tum Galliæ Regens Edicto 27. Febr. ann. 1359.
Clercs de l'Aumône, in Statuto pro hospitio Ludovici Hutini ann. 1317.
Clercs de la Chambre des Comptes, qui nuncupantur
Petits Clercsin Edicto Caroli V. Regentis ann. 1359.
Clercs d'embas, in Edicto Caroli VI. Reg. 7. Jan. ann. 1407. in Regesto
Pater. Atque hi Clerici Cameræ Computorum, juxta Edictum publicatum Vivarii in Bria ann. 1319. et in Camera Comput. Paris. 17. April. ann. 1320. a Dom.
de Sully, emendabant computa tam vetera quam nova, eorum non modo examini aderant, sed et de iis referebant ad Magistros, in quorum cæteroquin ædibus habitare iis haud licebat.
Clerc aide, Qui alteri adjungitur. Vide supra in Adjutores.
Et lors tantost baillerent icellui argent au Clerc de ladite taverne.
L'on commettra et ordonnera un homme sage, loyal et diligent pour estre grenetier illec ; et un autre preud'homme loïal et expert, qui scache bien écrire, lequel sera Clerc dudit grenier, et controlleur dudit grenetier.
Clerc du guet, cujus munia fuse describuntur in Stat. ann. 1363. tom. 3. Ordinat. reg. Franc. pag. 668. et seqq. Memor. D. Cam. Comput. Paris. fol. 159. v°. :
Dionysius de Mauconseil, Clericus gueti, loco Fabianide S. Audomaro, ad vadia de xij. den. per diem.
Vidimuspariag. de villa Montisfalc. in Vallavia ann. 1405. in Reg. 161. Chartoph. reg. ch. 104 :
Apud Montem falconem in tabulario extraordinario curiæ regiæ ipsius loci, et coram venerabili et discreto viro magistro Johanne Alierii de Tensano, Clerico honoris domini nostri regis, etc.Nihil ergo emendandum in Lit. ann. 1342. tom. 8. Ordinat. reg. Franc. pag. 376 :
Donnons plain povoir et auctorité... de créer et de faire Clers d'honneur, et de mettre et oster ou remuer de lieu en autre seneschaulx, viguiers et juges, etc.Ubi legendum
Chevaliers d'honneurputabat D.
Secousse; quamvis eodem sensu possit intelligi.
Item que li maires et eschevins ne puissent riens lever, recevoir, ne tourner devers euls des émolumens de la ville, ainçois y soit establi un preudomme, qui sera Cler de la loige, pour recevoir de par le maieur et les eschevins.
Les Clercs des mareschaux ne recevront aucune chose, se n'est des monstres des capitaines, qui auront le nombre de cent hommes dessoubz eulx, ou de plus.
Raoletus... deputatus Clericus operam seu solutor eorum. Clerc des œuvres,in Memor. D. ejusd. Cam. fol. 97. r°.
Dom. Paulus Papa eum Clericari jussit.Donatio Constantini M :
Quem proprio consilio Clericare voluerit, et in numero religiosorum clericorum connumerare, etc.Lex Longob. lib. 1. tit. 33. § 2.
Si quis servum alienum sine voluntate domini sui Clericaverit.Guill. de Podio Laurentii in Præfat. ad Chronicon :
Et Episcopi quales pro tempore poterant, Clericabant.Testamentum Roberti Comitis Arvern. ann. 1276. apud Justellum :
Guodafredum filium meum Clericari volo.Vide Joannem VIII. PP. Epist. 295. Vita S. Gaugerici Episcopi Camerac. MS. lib. 1. cap. 4. etc.
Habeo unum Clericionem, quem mihi nutrivi de servis meis propriis,... volo ut ordines eum mihi Presbyterum.Proinde
Clericioiste erat ex eorum Clericorum ordine, quos
Nutritosappellat Hincmarus in Capitulis ann. 874.
Clerjons, dans
Alibi :Et tant estoient exploitiés, Que ne sai laquelle lechons Est alez lire un des Clerjons.
Atque id nominis etiamnum tribuitur quibusdam Præbendariis in Ecclesia Viennensi, ut auctor est JoannesChantent li maistre Clerc, et chantent li Clerjon.
le Lievrein Antiq. Viennensibus cap. 54. Vide Corona et Clergonus.
Clerus et Clerimonia, idem.Catholicon Armoricum :
Cloareguiez, Gall. Clergie, Clericatus, item Clerimonia, item Clerus, Congregatio Clericorum.Liber Aganonis in Tabulario S. Petri Carnotens. de Aganone Episcopo Carnotensi :
Clerimoniæ quoque seriem instituens, quæ laudes Deo debitas redderet.Ipse Agano in Charta fundat. ejusdem Monasterii :
Illudque a fundamento reædificare, et canonica institutione Clericorum cunctorum graduum inibi Deo servire, sanctam exercendo religionem, jussimus.Charta Hugonis Episc. Noviom. et Tornac. ann. 1039. pro fundatione Monasterii Phanopinensis,
Quatenus ibi ædificaret Abbatiam in honore B. Martyris Christophori, et ibi statueret pauperum Clerimoniam, eamque sub obtentu charitatis dotaret appendiciis terrarum atque familiarum, unde haberent ipsius Abbatiæ Clerici alimoniam.Ubi
ClerimoniamHaræus et Buzelinus
Clericorum alimoniamperperam interpretantur.
Vir namque Apostolicus... Abbatem simul et pulchram Cleronomiæ seriem... instituit.