About

Menu

clusoria

CLUSORIA
,
Clusuria
, Idem quod Clusa. Novella Theodosii de Ambitu, 15 : Quemadmodum se militum numerus habet, Castrorumque ac Clusoriarum cura procedat. MSS. habent. Lusuriarum : quod retinendum est. Sunt autem Lusoriæ naves armatæ, quas in Danubio, Rheno aliisque fluminibus confiniorum ditionis suæ habebant Imperatores, ad coercendas Barbarorum incursiones. Lusoriarum cum Clusis nihil est commune.

Saved

Recent