collectaneum
Collectæad quævis officia dicendæ continentur. Udalricus lib. 1. Consuetud. Cluniacens. cap. 31 :
In privatis autem noctibus habentur in Collectaneo hæ Collectæ quæ dicendæ sunt ad Nocturnos, et Laudes, etc.Utitur et lib. 2. cap. 22. lib. 3. cap. 3. ut et Ordericus Vitalis lib. 3. pag. 470. et Liber Usuum Ordinis Cisterciensis cap. 55.
Debent etiam Armario adeo noti esse omnes libri ministerio Ecclesiæ necessarii, Collectanei videlicet, Epistolarii, Textus, etc.