comestiones
Pastus, gistum, prandium, convivium, etc. vulgo
Ex præcepto Comestiones non recipit Comes, nisi sex, unam a Vicecomite de silvis, etc.Vetus Charta apud Labbeum tom. 2. Miscellan. :
Exactiones quas Joannes... Episcopus precibus Regis Ludovici prædicto Monasterio remiserat, videlicet in Quadragesima et Adventu Domini Comestiones, vel earum redemptiones, etc.Charta Hugonis Comitis Marchiæ et Inculismensis ann. 1241. in Regesto Inculism. :
Pro Comestione vero rendali et jure quod habebamus in villa et in hominibus villæ Magniaci Prior de Botavilla reddet nobis et successoribus nostris Comitibus Engolism. centum solidos rendales.Adde cap. 3. de Præscriptionibus, Specul. Saxon. lib. 2. art. 12. § 4. Bullam Gregorii IX. PP. ann. 1235. apud Ughellum tom. 1. pag. 83. etc.
Nuncius autem Comitis qui venerit, faciet ei alia necessaria Comestus bona fide.
Matutinalem Comestionem, quæ puerorum esse solet, etc.in monasteriis scilicet.
Amplius Dominus Prior habet a me unum Esum cum duobus paris Epularum coxatarum et assatarum ad opus et personam ejusdem Prioris.