About

Menu

conlaboratio

CONLABORATIO
, Oeconomia, administratio. Annal. Bertiniani ann. 867 : Carolus Rex Abbatiam ipsius Monasterii sibi retinuit ; causas Monasterii et Conlaborationem per Præpositum et Decanum atque Thesaurarium... geri disponens.
CONLABORATIO
, Proventus agrorum et pratorum labore cultorum. Præceptum Caroli M. pro restauratione Monasteriorum apud Mabil. tom. 3. Analect. pag. 266 : Præcipimus, ut de omnibus Conlaborationibus terræ tam feni, quam et annonæ omnium generum, tam de sua dominicata, quam et de vassallorum suorum, de vinericiis quoque et perdonato.... de melle et Conlaborationibus, quæ in hortis fiunt... censum legitimum... persolvere faciant.
Occurrit præterea apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 180.
CONLABORATIO
, Conlaboratus. Acquisitio conjugum, stante matrimonio. Vide post Labor 2.

Saved

Recent