conpono
-
…; nam esset cum infinitus tum puerilis labor ; quod apud Lucilium scite exagitat in Albucio Scaevola quam lepide lexis compostae ut tesserulae omnes arte pavimento atque emblemate vermiculato nolo haec tam minuta constructio appareat ; sed tamen stilus exercitatus efficiet…
M. Tullius Cicero, Orator
-
…Nunc ea videamus quae contra ab his disputari solent. sed prius potestis totius eorum rationis quasi fundamenta cognoscere. Conponunt igitur primum artem quandam de his quae visa dicimus, eorumque et vim et genera definiunt, in his quale…
M. Tullius Cicero, Lucullus
-
…; in quo lepide soceri mei persona lusit is, qui elegantissime id facere potuit, Lucilius quam lepide λέξεις compostae ut tesserulae omnes arte pavimento atque emblemate vermiculato. Quae cum dixisset in Albucium inludens, ne a me quidem…
Cicero, de Oratore
-
…. hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus, mutatis tantum pedibus numerisque, facetus, emunctae naris, durus conponere versus. nam fuit hoc vitiosus in hora saepe ducentos, ut magnum, versus dictabat stans pede in uno…
Horace, Satires
-
…dissideant nec altera alteram vexet. Nam quid prodest totius regionis silentium, si adfectus fremunt Omnia noctis erant placida composta quiete. Falsum est. Nulla placida est quies, nisi qua ratio conposuit. Nox exhibet molestiam, non…
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales
-
…pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium ubi loquar tibi et adolebit incensum super eo Aaron suave fraglans mane quando conponet lucernas incendet illud et quando conlocat eas ad vesperum uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras non offeretis super…
Vulgate, Latin Vulgate
-
…circumdabat mari terminum suum et legem ponebat aquis ne transirent fines suos quando adpendebat fundamenta terrae cum eo eram cuncta conponens et delectabar per singulos dies ludens coram eo omni tempore ludens in orbe terrarum et deliciae meae esse cum filiis…
Vulgate, Latin Vulgate
-
…Caesarem inultus pater et manibus eius graves Cassius et Brutus agitabant. In hoc velut foedus pax inter tres duces conponitur. Apud Confluentes inter Perusiam et Bononiam iungunt manus, et exercitus consalutant. Nullo bono more triumviratus invaditur ,…
Lucius Annaeus Florus, Epitome Rerum Romanorum
-
…cessisse, qui illos optimos uersus VARRONIS expressisset in melius Desierant latrare canes urbesque silebant ; Omnia noctis erant placida composta quiete. Solebat OVIDIVS de his uersibus dicere, fieri potuisse longe meliores, si secundi uersus ultima pars abscideretur…
Seneca the Elder, Controversiae
-
…. Vidi ego, qui iuvenum miseros lusisset amores, Post Veneris vinclis subdere colla senem Et sibi blanditias tremula conponere voce Et manibus canas fingere velle comas, Stare nec ante fores puduit caraeve puellae Ancillam medio detinuisse foro .…
Tibullus, Elegiae