About
Menu

conresignare

CONRESIGNARE
, Aliquid alicui simul tradere, transcribere, traducere, Gall. Resigner : quod tamen verbum Gallicum restringi solet ad eos qui beneficium ecclesiasticum vel munus aliquod gratuito transfundunt in alios. Donatio Bechemanni de Scurode et aliorum apud Ludewig. tom. 5. pag. 106 : Vendidimus rite et rationabiliter, et illis bonis renunciamus, et Conresignamus ipsa in his scriptis, talia bona de cetero nunquam impetendo, neque repetendo.

Saved

Recent