cranohari
Commorsus gruarius. Lex Bajwariorum tit. 20. cap. 1. § 1 :
Accipiter qui Cranohari diciturMS.
Cranihari, sed legendum censet Lindenbrogius
Cranichapich: Germanis enim
Cranichet
Cranen, est
grus ; hapich, accipiter : atque is ipsus est qui in Lege Alemannorum tit. 99. vocatur
Accipiter qui gruem mordet: de qua accipitrum specie, Heildebertus Rex Cantiæ in Epist. ad S. Bonifacium Episcop. Moguntin. :
Unam rem præterea a vobis desidero mihi exhiberi, quam vobis acquirere valde difficile esse, juxta quod mihi indicatum est, nullatenus reor, hoc est, duos falcones, quorum ars et artis audacia sit grues velle libenter captando arripere,Vide Baron. ad ann. 715. n. 18.et arripiendo consternere solo...... quia videlicet perpauci hujus generis accipitres in nostris regionibus, hoc est, in Cantia, reperiuntur, etc.
Cranagium, tributum pendi solitum pro usu gruis seu tollenonis, machinæ ad trahendas e nave merces. Skinnerus in Etymol. Anglic.