About

Menu

cro

CRO
,
Croo, Croy
, Scotis, est Compositio vel satisfactio pro delicto, pretium hominis occisi, capitis æstimatio, Weregildus. Regiam Majestatem lib. 4. cap. 24. § 1 : Ita quod mortem inde subierit,... reddat, pro homine mortuo et taliter occiso Croo et Galnes, quasi eum propriis manibus occidisset. Diversa porro fuit istiusmodi capitum æstimatio pro dignitatis ratione, uti statuitur cap. 36. Nam Comitis Cro fuit 140. vaccæ, 3. oræ pro vacca : filii Comitis 100. vaccæ : filii Thani 66. vaccæ, etc. Videtur autem spectasse compositio ista parentes interfecti. Ibid. cap. 38. § 5 : Si uxor liberi hominis sit occisa, vir suus habebit le Kelchin, et parentes ejus habebunt le Cro et le Galnes. Adde § 6. Statuta Jacobi I. Parl. 6. cap. 89 : Homicida pendere jubetur Regi 40. lib. le Croy vero proximis interfecti.
CRO
,
Croy
Anglis, est Cœnosa et cruda terra, vel palustris. Ingulfus pag. 853 : Et quia palustris hujus Croyland, ut ipsum nomen indicat, nam crudam terram et cœnosam significat, etc. Eadem habet Ordericus pag. 541. ex Vita S. Guthlaci cap. 41.
Croia
, Eadem notione. Prima Statuta Roberti I. Scotorum Regis cap. 12 : Omnes illi qui habent Croias vel piscarias, seu stagna, aut molendina in aquis ubi mare ascendit et se retrahit, et ubi salmunculi, vel smolti, vel friæ cujuscumque generis piscium maris, vel aquæ dulcis, ascendunt vel descendunt, tales Croiæ et piscariæ machinæ interpositæ sint ad minus 2. pollicum in latitudine. Vide Skenæum lib. de Verbor. significat.

Saved

Recent