crossa
Et a termino illo per juxta campum usque ad Crossam Vongeii, et a Crossa illa usque ad terminum Bellifortis et Calendiniaci.Forte pro
Cruxvice termini.
Crossampro
Crosa, Lacuna, positam esse, quam pro Cruce. In Bressia, ubi situm est Monasterium de Miratorio, multa sunt hujusmodi loca lacunosa ; deinde
Vongeiumidem puto quod Gallicum,
Fange, Lutum, cœnum. In lacunis lutum esse non est opus dicere.
Crosse. Acta SS. April. tom. 2. pag. 259. de S. Benedicto Avenion. :
Dimittebant Crossas Ecclesiæ et recedebant recti.Vide Croceus.
Crosse. Consuet. MSS. S. Augustini Lemovicensis :
Induat se Dompnus Abbas cum stola et Crossa et vestimento parato.Diploma anni 1307. de Jurisdictione Canonicorum Attanensium inter Fragm. Hist. Stephanotii MSS. tom. 2 :
Abbas indutus sacerdotalibus et Crossa.Occurrit apud Gassendum in Notitia Ecclesiæ Diniensis ad ann. 1430. Baluz. Hist. Arvern. tom. 2. pag. 596. etc. Vide Crocia 2.
Funcciones caponum seu gallinarum, palleæ, Crossæ, seu coroacæ, etc.Sed legendum
Trossæ, ut habet Reg. 134. unde exscripta est hæc Charta. Vide Trossa 3.