crosum
Creux, Ravin. Hist. Dalph. tom. 1. pag. 41. col. 1. in Inquisit. ann. 1323 :
Item quod dictus Castellanus minatus fuit valde palam et publice Guigonem Radulfi, qui facit Crosum argenteriæ de Brandis, quod ipsum Guigonem Radulfi et ejus fidejussores, pignoraret de quingentis libris, quas habuerat a Domino Præfecto dictæ argenteriæ, ex eo quia dictum opus non faciebat.Ordinatio Raimundi Anderii, de abevratoriis parvi Rhodani, ann. 1223. e MS. D.
Brunetfol. 67. v°. :
Quoddam abevratorium habeat in latitudine duas cannas, sit de cetero ad Crosum de Vatona inter terram Domus militie et terram uxoris Bertrandi.Eadem notione
Crossumhabetur in Transactione Florentii Domini de
Masalguiscum incolis ejusdem loci anno 1438. ex Archivo Præsidis de
Mazaugues. Vide Crota 2. Crotum et Cuma 4.
Tornella habebit quinque pedes et dimidium de spisso, et octo pedes de Crosso.Et col. 2 :
Tornellæ erunt de sex pedes spissitudinis et decem pedes Concavitatis.
Item quoddam paillerium, situm in carreria orbatariæ, cum duobus Crosis pro firmo ibidem tenendo.