About
Menu

currerius

CURRERIUS
, Apparitor, Sergeant. Charta ann. 1258. apud Petrum Mariam Campum in Hist. Placentinæ Ecclesiæ, in Regesto 2. part. Ch. 98 : Citatis dictis vicinis, et ipsis Templariis per parabolam Currerii Communis ostiatim, ad quos ista divisio pertinere videbatur. Statuta Massil. lib. 1. cap. 9. § 3 : Licet autem inter officiales curiarum intelligamus nuntios curiarum, excipimus tamen... Currerios palatii et curiarum. Vide Currerus.
CURRERIUS
, Cursor, Tabellarius, Gallice Courier, Ital. Corriere. Caffarus Annal. Genuens. lib. 1. ad ann. 1162 : Consules vero ne galeæ a civitate recederent, donec literas diffidentiæ Pisas mitterent, præceperunt, et sine mora Currerium quemdam cum literis Pisanos diffidando Pisas miserunt.

Saved

Recent