decreta
Δέκρετον, ἀπόφασις Βασιλέως καὶ ἄρχοντος.At sequiori ævo obtinuit, ut Summorum Pontificum Edicta et Statuta propria appellatione
Decretalium regulas, et regulas præsulum Romanorum, quibus in omnibus Ecclesiasticis judiciis utimur, vocat Leo IV. PP. in Epist. ad Episcopos Britanniæ cap. 6. Nicolaus I. in Epist. 6. ad Photium :
Decretalia autem quæ a sanctis Pontificibus primæ Sedis Romanæ Ecclesiæ sunt instituta, cujus auctoritate atque sanctione omnes Synodi et sancta Concilia roborantur, et stabilitatem sumunt, etc.Adde Concilium Romanum ann. 863. cap. 5. De auctoritate vero Decretorum Summorum Pontificum, multa habent præterea idem Nicolaus I. PP. Epist. 42. Concilium Romanum ann. 1074. cap. 3. Bernaldus Presbyter Constantiensis
Breviarium Extravagantium, alii postea
Primam Collectionem Decretaliumappellarunt. In ea exstant Alexandri III. Lucii III. et aliorum ad Cælestinum III. rescripta.
Secundum CollectionemBernardum imitati confecere Gilbertus atque Alanus, quibus nomen præripuit Jo. Gallensis Volaterranus, qui post 12. a prima Compilatione annos, eorumdem Pontificum Rescripta collegit, itemque Cælestini III.
Tertiam Collectionemincœperat Bernardus Major Compostellanus Archidiaconus ex Registris Innocentii III. eaque aliquando
Romana Compilatiodicta est. Sed offensi Romani quod usu judiciorum minus recepta referret, ab eodem Innocentio impetrarunt, ut Pontificia auctoritate aliqua Collectio ederetur. Cui rei Petrus Beneventanus Notarius præfectus est anno ejusdem Pontificis duodecimo. Tunc primum publica auctoritate facta Collectio Juris Pontificii est, cum superiores omnes Collectiones privata auctoritate exaratæ essent.
Quartæ Collectionicausam præbuit Concilium Lateranense, in quo idem Innocentius capita 71. edidit, sed et illo quinquennii spatio post tertiam Collectionem aliquot ediderat Constitutiones. Ita duplex exstat Editio, altera Canones ejus tantum Concilii continens, altera alias quoque Constitutiones. Has quatuor veteres Collectiones edidit Antonius Augustinus, Ilerdensis Episcopus, et notis illustravit.
Quinta CollectioHonorii III. Constitutiones habet a Tancredo Bononiensi Archidiacono collectas sub ipsius Pontificis nomine. Hanc edidit Innocentius Cironus. Vide Anton. August. ad Collect. Decret. Francisc. Florentem in Prafat. ad lib. 1. Decretal. Gregor. IX. Cæsarem Egassium Bulæum in Hist. Universitat. Parisiensis tom. 3. pag. 98.
Coustantin Præfatione tom. 1. Epistolarum Rom. Pontificum.
Qui studet in Decretis. Jo. de Janua. Utitur Cæsarius lib. 11. cap. 46 :
Magistri Decretistæ, qui Professores Juris Canonici, in Charta ann. 1228. apud Catellum in Hist. Tolos. pag. 334. Otto de S. Blasio cap. 47 :
Decretistas quoque de multis inutilibus et lectionem gravantibus concordantiis reprehendit.
Decretorum Doctorappellatur in Concilio Toletano anni 1326. etc.
Decretalistain Statut. Univers. Bonon. lib. 1. pag. 19. rubr. de Statut. Iidem sunt
Canonistæ. Vide Savinii Histor. Jur. Roman. med. temp. cap. 22. § 191.
Discretistre, in Mirac. Mss. B. M. V. lib. 2 :
Tout plaideeur, tout Discretistre, Tout avocat et tout legistre, etc.