About

Menu

desamparare

DESAMPARARE
, Cedere, Rem occupatam dimittere, Practitis nostris Desemparer, Déguerpir. Statuta Massil. lib. 4. cap. 15 : Si forte marinarius aliquis infra viagium (quod) incœperat, aufugeret vel navem Desampararet, nisi justo impedimento hoc faceret... loquerium quod inde habuerit... reddere teneatur. Parvum Chartular. S. Victoris Massil. fol. 130 : Omnia alia prædictæ Ecclesiæ Desamparo. Ibid. ex Charta anni 1227 : Totum tibi dicto Priori et tuæ Ecclesiæ Desamparo. Testam. anni 1286. Histor. Delphin. tom. 2 pag. 62. col. 1 : Et ex tunc ut ex nunc cedo, finio, Desamparo dictum castrum de Sancta Galla, et filiam meam dictorum Dominam et Procuratricem constituo ut in rem suam. Occurrit alibi pluries. Vide Amparare.
Desamparatio
, Abdicatio, cessio rei possessæ. Statuta Massil. lib. 3. cap. 30. § 17 : Illud instrumentum tempore dictæ Desamparationis debeat restitui prædicto deserenti dictam possessionem. Sententia arbitralis anni 1497 : Desamparationes de ipsis proprietatibus fiendis.
Charta ann. 1095. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 337 : Si quis vero homo aut femina aut aliqua persona contra istam scripturam et deffinitionem, Desamparationem, absolutionem, etc.

Saved

Recent