dorsale
Dorsalia, sunt panni in choro pendentia a dorso Clericorum.Adde lib. 6. cap. 81. n. 6.
Cortina,
quæ pendet ad dorsum, apud Monach. Sangallensem de Carolo M. lib. 1. cap. 4. Epitaphium Adalberonis Episc. Laudunensis :
Petrus Damian. lib. 2. Epist. 2 :Tresque dedit cappas, Dorsalia plura, tapetas.
Inter has autem deliræ ambitionis insanias, quid sibi Dorsalia quærunt, quæ a suis conspici Dominis non merentur : grave quippe dispendium sui patiuntur ornatus, dum in occipitio, vel cervicibus oculi non erumpunt, etc.Chronicon Mindense cap. 26 :
Dedit Ecclesiæ Mindensi duo Dorsalia, passiones S. Petri Apost. sanctorum Gorgonii et Dorothei continentia.Vitæ Episc. Autissiod. cap. 50 :
Dedit Ecclesiæ pallium ingens optimum, quod vulgo Dorsale dicitur.Marianus Scotus in Chron. ann. 1064 :
Ubi vero Episcopi sedebant, Dorsalia pallia pendebant.Rogerus Hoved.
Dederat eis duo Dorsalia honesta.Tabular. Monast. S. Theofredi in Velavis :
Unum Dorsale ejusdem operis, quod totum solebat ambire ciborium.Vide Auctar. ad Matth. Paris pag. 158. Hist. Episc. Autisiod. cap. 51. 53. pag. 452. 457. Ægidium Aureæ Vallis Monachum in Oberto Episc. Leod. cap. 19. Udalricum in Consuetud. Cluniac. lib. 1. cap. 11. Hariulfum lib. 4. cap. 7. Christianum in Chron. Mogunt. Simeonem Dunelm. Evidentias Eccles. Cantuar. pag. 2222. Chronicon Mindense Meibomii pag. 111. Chron. Montis-Sereni ann. 1184. Adamum Brem. cap. 161. Beletum de Divin. Offic. cap. 85. et 115. Rupertum de Divin. Offic. cap. 23. Chron. Upsaliense pag. 152. tom. 6. Spicilegii pag. 456. tom. 12. pag. 271.
SchannatVindem. litter. pag. 38. S. Willelmi Constitut. Hirsaugi cap. 19. Itinerarium 2. Edmundi Martenii pag. 241. ubi
Dorsoliapro
Dorsalialibrarii oscitantia perperam obrepsisse puto.
Rukkilahhanredditur
Dorsaleet
Cortina. Vide Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 2. col. 157. Adde Ecbasin vers. 575.
Dossale, sive tapesium. Occurrit etiam apud Leonem Ost. lib. 3. Chron. Casin. cap. 19. (al. 20.) 32. 73.
Hæc sunt ornamenta Domini Walcherii, quæ apud nos sunt, Dossalem 1. bancalia 11. tapecia 11. mappam 1.
3. Id. Oct. obiit Adelardis Comitissa de Rupeforti, quæ dedit nobis quoddam Dossale, etc.Tabularium Monasterii S. Andreæ Viennensis :
Unde et accipio ab ipsis, sive ab eodem sancto Maximo pallium ex auro contextum, quod vulgo dicimus Dossalem.
Dossales tapecii, in Testamento Ermengaudi Comitis Urgell. Marcæ Hisp. col. 973.
Dosel, est
la Cortina con su cielo, que ponen à los Reyes, y despues à los Titulados, y lo mesmo es en el estado Ecclesiastico entre los Prelados, apud Sebast. de Cobarruvias.
Chorum et presbyterium ampliavit, chorumque ipsum et capellas pavimento stravit, Dossalium ligneum imaginibus antiquis ac deauratis ornatum posuit.
Item unum paramentum altaris, videlicet frontellum et Dossellum de bougueranno albo et nigro.
Capas palleasii. librosxvii. adolrasiii. Droselosiii. barmosii. crucemi. casulasiii. etc.
Cœpit... Ecclesiam libris, palliis, cappis et Sacerdotalibus atque Leviticis indumentis et pretiosissimis ad chorum parandum Dorsariis sive scamnalibus laudabiliter cum januis ante chorum adornare.
Thuribula argentea tria, Dorsalica sericea plurima, campanas, cappas sericeas multas, etc.
Item sex Doxalia diversorum colorum, quorum tria sunt opere Cyprensi nobilissima.
Prosequimur autem munificentiam regiam uberibus actionibus gratiarum, super capa et Doxali altaris ac alio panno, etc.Usus Culturæ Cenoman. :
Tapeta super formas et Doxalia extenta.Chronicon Cavense apud Murator. tom. 7. col. 951 :
CircitoriaVide alia notione suo loco.ii. et Doxalei. dalmaticasxv. et tunicasxiii.
pannus rubeus super altare, apud Hemereum in Augusta Viromanduorum pag. 364.
Parat tapeto et Pallio Dorsili caminatam. Parat,hoc loco, est Gallicum
Parer, ornare.
Pallium Dorsile, videtur, inquit Goldastus, fuisse tapetium retro principum ac divitum hominum sellas arcuatum et parietibus appensum. Item Eckehardus cap. 12 :
Ut in Dorsi Pallio et cortina lecti sui quæ humilia sentiens, ipse jussit deponi :quo loco forte
Dorsipallium, unicum verbum est. Vide Oxydeauratus.
Processerunt etiam altrinsecus centeni albi boves, cornibus auro jugatis, et Dorsualibus sericis discoloribus præfulgentes.Etiamnum
Asellus Dorsuarius, apud Varronem.
Dosselet
Doussier. Inventar. S. Capel. Paris. ann. 1335. in Reg. J. Chartoph. reg. ch. 7 :
Item unum fronterium cum Dorserio altaris, et una alba ad ymagines brodata. Item aliud fronterium album cum Dorserio brodatum ad lilia.Aliud ann. 1363. ex Bibl. reg. :
Item fronterium cum Dorserio antiquum pro altari revestiarii.Aliud Gall. ibid. :
Item un frontier et Dossier anciens pour l'autel du revestiaire.Lit. ann. 1386. in Reg. Joan. ducis Bituric. ex Cam. Comput. Paris. fol. 85. r° :
In qua quidem capella continentur peciæ quæ secuntur, videlicet Dosserium et frontale, etc.Charta Phil. ducis Burg. ann. 1447. ex ex Tabul. Audomar. :
Sur et environ le Dossal les bailly et chatelain de Saint Omer, etc.Reg. sign.
NosterCam. Comput. Paris. fol. 196. r° :
Si sont les choses bailliées à mons. Eude mestre de la chapele royal de Paris... Item en coffres sont parement d'autel, c'est asavoir Dossel et devantier d'or à granz ymages. Item Dossel et devantiers blancs à ymages. Frontier, Doussier,in Invent. ann. 1403. inter Probat. tom. 3. Hist. Burg. pag. 217. col. 2.
Dousseletvero et
Doussier, licet ejusdem originis, diversæ tamen nonnihil notionis, pro Umbraculo nempe, quod capiti sedentis, aut prandentis vel cœnantis superponitur, vulgo
Item un Dousselet à mettre sur la teste d'un roy ou d'un duc estant à table, de veloux blanc.Ibid. fol. v° :
Item unQuod aulæum retro appendat,ciel ou Doussier de drap de laine, que l'empereur de Constantinoble donna à monseigneur, fait à ouvrage de Grece.
Dousselletet
Doussierappellarunt.