dragumanus
Interpretem linguarum Exoticarumsonat,
Michael Dragumanus, in Charta Rogerii Ducis Sclavoniæ ann. 1180. apud Jo. Lucium lib. 3. de Regno Dalmat. cap. 10.
Per Interpretem, qui a Græcis Drogomannus dicitur, collocutus.
Interrogaverunt Turci Drogmandum, quid Raynaldus dicebat.
Per Turquigentem, id est, Interpretem, dat responsum nunciis.
Græciæ Turchimannusappellatur. Jo. Villaneus lib. 7. cap. 144 :
Turcimanni v'haveva di tutte le lingue.Habebant porro Byzantini Imperatores inter aulæ suæ Officiales, Interpretes, quos, ut dixi,
Maximus Palatinorum Interpretum, Tyrio lib. 17. cap. 20.
Maistre des Druguemens, Tyrii veteri et inedito Interpreti. Nam et Gallis istius ætatis
DruguemensInterpretes sunt, ut ex Wilharduino num. 96. et Philippo Muskio in Carolo M. alibi a nobis observatum ; unde subiit, quæ apud nos invaluit
vox Trucheman, quam similiter pro
Exoticarum linguarum Interpreteusurpamus : cujus originem et etymon a Germanico quidam accersunt, alii a Chaldaico, in quibus est Isaacus Casaubonus Exercit. 16. in Baronium, ubi annotat vocem
MelitsHebraicam Genes. 42. 23. Paraphrastas, Onkelum et alios, exponere
Meturgeman, quem nos, inquit, Galli corrupta voce Chaldaica dicimus
Trucheman, id est, qui unam linguam transfert in aliam. Sed vim et originem vocis ipsa prodit
Turchimanninomenclatura : sunt enim
Turcimanni, Turci ipsi, quibus vox
man, id est, homo, adjecta. Qui igitur Turcorum sua lingua, id est, Arabica, vel Turcica, loquentium Interpretes erant, iimet
Turcimanniappellati a nostris. De ejusmodi Interpretibus Sidonius in Narbone :
Vide Carolum Paschalium in Legato cap. 49.Tum si forte fuit quod Imperator Eoas soceri venire in aures Fido interprete vellet et perito, Te commercia duplicis loquelæ Doctum solvere protinus legebat.