About
Menu

dralha

DRALHA
, Tributi species. Charta ann. 1350. apud Justellum in Hist. Vicecomitum Turenensium : Cum jure percipiendi pontonagia, pedagia, botagia, Dralhas, quidagia, aspergia, etc. Britannis Armoricis Draillou, sunt Gall. Drailleures, ou sarmens de vignes. Iisdem Armoricis Draill, et Cambro-Britannis Dryll, quod pronunciant Dreill, quodcumque segmentum est ac ramentum, Gall. Retaille, Coupeau.
Proprio sensu, Nauli species, Pontonage, quod pendebatur pro transitu fluminis navigio ducto per extentum funem, vulgo Traille nuncupatum.

Saved

Recent