About

Menu

elata

ELATA
, Ejus tenellum germen in altum sese extollens. Cant. Cant. 5. 11 : Comæ ejus sicut Elatæ palmarum, nigræ quasi corvus. Hunc locum commentans Hamelinus de Verulamio in suo libro de Monachatu apud Marten. Anecd. tom. 5. col. 2. ait : Comæ Ecclesiæ sunt fideles, qui Deo adhærent, et bene agendo quasi in capite pendentes honorem conferunt : bene Elatis palmarum comparantur, quæ valde in altum crescunt, et inferius graciles ac in summis grossiores fiunt.

Saved

Recent