electi
Electosvocant Christianos adhuc viatores.
Vocati, Electi, et fideles. Apocal. 17. 14.
In monte Lauduno Eustasii Electi.Calendar. MS. abbat. Bennac. ord. Præmonst. 14. aut 15. sæc. ad 3. Jun :
Chrotildis Electæ. Eslis, eodem sensu quo Lat.
Electus, in Vita J. C. MS. :
Lors vint nostre sire en un mont, Avec lui trois de ses amis Des plus letrés, des plus Eslis, Sains Jehans, Jakes et Perron.
Sacramentalesdicti, Testes ei, qui jurabat, adjuncti : de quibus plura in
Juramentum. Leges Caroli M. apud Murator. tom. 1. part. 2. part. 99. col. 1 :
Et quæ in Ecclesiis juranda sunt, vel cumNon semel memoranturvii. Electis autxii. esse debeant, quales potuerint legibus inveniri.
Electiapud Thomasserium in Bituric. pag. 123.
Promoti ad Ecclesias, sive Monasteria ante suam consecrationem, sive benedictionem, quam infra tres menses sumere debent. Neque enim appellantur Episcopi sive Abbates,
et quamvis utantur Episcopali. Vide Willelmum Neubrigensem lib. 2. cap. 22.sive Abbatiali habitu, non tamen possunt uti paramentis et mitris sine speciali indulto Pontificis, etc
Archielectidicuntur Archiepiscopi electi. Vide in hac voce.
Clemens Electus episcopus, servus servorum Dei.... Datum Fundis sub bulla capitibus apostolorum Petri et Pauli consignata, qua utuntur ad apostolatus apicem assumpti ante sui coronationem, viij. Kal. Oct. assumptionis nostræ anno 1.Electis in episcopos jus ecclesiarum suarum bona administrandi competebat, ut discimus ex Charta Gaufr. Meld. episc. ann. 1209. in Chartul. Barbell. pag. 880 :
Noveritis quod dum potestatem Electi haberemus ante consecrationem nostram, decimas novalium totius parrochiæ de Nigella... Stephano clerico de Praëriis, quamdiu ipse vixerit, salvo jure cujuscumque ecclesiæ,... concessimus possidendas.
Jurativel
Scabiniappellantur ; iis nominibus promiscue designantur in Libert. castri S. Joan. ann. 1227. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 386 :
In primis, ut eligant quatuor homines, qui..... talem habeant potestatem,...... qualem habent apud Divionem majorInfra semel et iterum legitur.(et) jurati communiæ Divionensis : ... et illi quatuor jurati possint mutari per singulos annos.... Et illi duodecim denarii erunt quatuor scabinorum... Si quis autem exterior de manentibus in castro conquestibus(conquestus) fuerit, jus recipiat et faciat in castro coram quatuor Electis.
auxiliaseu tributa in publicis comitiis regi concessa, ex æquo inter cives partiebantur. Lit. ann. 1369. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 422 :
Quibuscumque commissariis et Ellectis ad indicendum, levandum et exhigendum dictas imposiciones in diocesi Carcassonæ destinatis, etc.Ab ejusmodi
Electisoriginem habent judices inferiores, quos
Elusetiam nunc appellamus, qui de iis, quæ ad vectigalia pertinent, judicant. Ne in singulis proferendis nimius videar, consule accuratissimos indices ad Ordinat. reg. Franc.